Charter Document - 05940022

Charter Document - 05940022


Charter Number: 05940022
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0859
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Karolus gratia Dei rex Quicumque regie dignitatis culmine efferri desiderat merito eum pre oculis semper habere debet cuius gratia prefertur Igitur nouerit omnium sancte Dei secclesie fidelium et nostrorum tam presentium quam et futurorum sollertia quia nos ubicumque res ecclesiasticas euehere atque augmentari gaudemus Quapropter libuit celsitudini nostre cuidam monasterio quod uocatur Deruus et est in honore sancti Petri cui etiam preesse uidetur Vulfaudus karissimus nobis abbas atque ministerialis ad ipsius quoque deprecationem quasdam res que per uiolentiam ab eodem loco abstractas esse noscuntur restituere quasdam uero nostra munifica largitione contradere atque condonare He autem que restituuntur sunt site in pago Pertense in loco qui dicitur Pontunus id est mansus unus cum mancipiis utriusque sexus et siluis Que uero dantur sunt site in pago Breonense in uilla que dicitur Geruluillare id est mansus unus cum mancipiis et de terra arabili iornales quindecim silua communis Et in eodem pago in loco qui uocatur Sanctus Brictius de terra arabili iornales quinque Vnde hoc altitudinis nostre preceptum fieri atque ad emolumentum mercedis anime nostre prenotato loco sancto dari reddique iussimus Per quod memoratas res cum mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus uel ad easdem iuste legaliterque pertinentibus cum siluis Necnon etiam cum omnibus sibi pertinentibus rebus iam dicto sancto cenobio sanctisque fratribus ibidem Domino seruientibus ad supplendos scilicet suorum necessaries usus eternaliter mancipandas decernimus atque perhenniter seruiendas restituimus ac delegamus eo uidelicet modo ut quicquid sancti fratres eiusdem monasterii ex predictis rebus atque mancipiis pro suorum utilitate ac commoditate facere decreuerint liberrimo in omnibus potiantur arbitrio faciendi sicut ex reliquis rebus et mancipiis ad eundem locum a nostris predecessoribus similiter delegatis atque contraditis Et ut hec nostre largitionis ac restitutionis auctoritas pleniorem in Dei nomine per subuenientia tempora obtineat uigorem manu propria subter eam firmauimus et anuli nostri inpressione iussimus sigillari Signum Karoli gloriosissimi regis [Folchricus diaconus ad uicem Hludowici recognouit et subscripsit] Data vii idus Mail indictione iiii anno xviiii regnante Karolo gloriosissimo rege Actum Pontione palatio in Dei nomine feliciter Amen