Charter Document - 05940020
Charter Number: | 05940020 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0876 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Domno sacrosancte basilice sancti Petri id est monasterio in Deruo constructo in pago Pertense super fluuium Vigera et Alismantia quem domnus Bercharius edificauit Ego Boso in Dei nomine cogitante de casu hominum fragilitatis siue pro Dei timore intuitum aut aliquid de peccatis meis minuendis propterea dono ad monasterium Sancti Petri res meas quas habeo in pago Pertense in fine Olonense in finem Australziago in finem Tuncrense in finem Addoniaca in finem Scuriacense in fine Alineiscurtis tam mansis quam peruiis olcas campis pratis siluis aquis aquarumue decursibus tam de proprio quam de comparato de mercato uel ponto quod ibidem ad me peruenit cum omni integritate et mancipia iiii his nominibus Autgarde Adolane Vuilarde Adolo cum peculiares eorum sicut superius conscriptum est de meo iure in dominatione ipsius monasterio sancti Petri a die presenti dono trado atque transfundo aut quicquid ipse abbas aut monachi uel agentes sancti Petri de ipsis rebus uel mancipiis facere uel dominari uoluerint in Dei nomine habeant potestatem ad faciendum nullo contradicente Si quis uero si ego ipse aut ullus de heredibus meis aut quelibet ulla opposita persona qui contra hoc testamentum plenissima uoluntate mea conscriptum uenire aut agere uoluerit ne hoc ualeat euindicare quod repetit et in fisco sicut lex est multa sustineat et nichilominus presens testamentum omni tempore firmum permaneat stipulatione subnixa Actum Pertense ad basilicam sancti Desiderii ubi uocabulum est Olumna uico publico Datum est hoc testamentum octauo idus Octobris anno xxxvi regnante domno nostro Karolo rege siue imperatore Sunt autem hec ad partem monachorum in ipsa Olonna Ecclesia i ad quam aspiciunt de terra arabili iornales cxxiii De prato iornales iii Aspicit ad ipsam ecclesiam mansus unus in quo habetur iornalis i et de prato iornalis i Mansus quoque indominicatus i continens iornales ii et habet in ipso manso hospicia v De terra arabili iornales xciii Silua communis Alii mansi iiii manent ibi homines viii Aspiciunt ad ipsos mansos de terra arabili cxxiiii iornales De exartis iornales xxxvii Mancipia inter maiores et minores c farinarium unum Soluit in anno de annona modios duodecim Ex ponte exit de sale modii sex De pice solidum i Inde quoque in Oherecacurte mansus i in quo manet homo i De terra arabili iornales xlv In Dodelini monte mansus unus de terra arabili iornales xv Mancipia quindecim