Charter Document - 05940018

Charter Document - 05940018


Charter Number: 05940018
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Mandate
Date: 0876 - 0877
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Karolus diuina ordinante prouidentia imperator Letrico et Ademaro fidelibus nostris salutem Mandamus atque imperiali auctoritate precipimus ut res que in Guioldicurte et in Ragisicurte ac Milperario continentur monachis restituatis cum omni integritate cum annona etiam et feno Ea quoque que in Gihinicurte et Gundricicurte et Olonna sunt thesauro ecclesia reddite cum integritate sicut et supradicta quoniam monachi eiusdem loci precepta in manibus tenentes uenerunt in presentiam nostri poscentes maiestatem nostram ut que de precepto illis erant ablata iniuste restituerentur nostra preceptione Videte autem ut iam memorata absque contradictione aliqua reddatis si de nostra gratia gaudere uultis