Charter Document - 05940017

Charter Document - 05940017


Charter Number: 05940017
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Privilege
Date: 0857
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Karolus gratia Dei rex In hoc enim omnipotentis Dei approbamur ueram habere dilectionem si uenerabil ium seruorum Dei iustis et rationabilibus petitionibus assensum prebemus Quapropter notum sit omnibus sancte Dei ecclesia fidelibus nostrisque tam presentibus quam futuris quia merito amabilis et carissimus nobis Pardulus Lugdunensis ecclesia episcopus necnon et rector monasterii Deruensis quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli ubi ueneranter Beatus Bercharius martir Christi et Theodosia uirgo habentur sepulti ad nostram accedens maiestatem innotuit qualiter memorati monasterii ecclesia ad concinnanda luminaria uel ad ceteras fabricas eiusdem sacre domus reficiendas sua beniuolentia ob Dei amorem sanctorumque suorum reuerentiam et nostram dilectionem deputatas haberet Quarum rerum seu uillarum uocabula hec sunt Hoc est in Lutosa ecclesiam unam cum terris siluis et pratis circumquaque ex omni parte miliarium unum et medium Inter Gihinicortem et Gundricicortem mansa quindecim que in precaria uisus fuit quondam accipere Bernefridus Necnon et in uilla Carma mansa duo que Agilus et Merulfus in precaria habere uisi fuerunt Necnon et in Carma et in Baldulficorte mansa quatuor que Gerherus in sua precaria uisus fuit habere Necnon et de precaria Artmanni in Carma mansum unum uestitum Et de Ragenarii precaria in Maliniacicortem mansa quinque Et de Risi precaria in Tauro mansum unum Et de Hostoldi precaria in Olunna mansa octo cum ecclesia et mansum unum Et de precaria Aue in Ledriciacicurte mansa duo Et in alio loco in uilla Taria mansa tria Et de Madiani precaria in uilla Pali et in Absono mansa quinque Et de precaria Genulfi in Axinuilla mansa duo Et de Harduini precaria in Maurinimonte mansa duo Et de Agifredi precaria in Brachonicorte mansa duo et farinarium unum Et de Vuilerici precaria in Cencionouilla ecclesia una cum manso Et de Hugonis precaria mansum unum Et de Fulculfi precaria in Bosoniscorte de terra arabili iornales uiginti Et de Aremberti precaria in Gondelini fine de terra arrabili iornales uiginti et de prato ad carra triginta Et de precaria Artuisi in uilla Rentia de terra arabili iornales triginta de prato ad carra octo Et item de Vuilerici precaria in uilla Riui mansum unum Et de precaria Gisle in uilla Braus de terra arabili iornales duodecim Et de precaria Blitharii in uilla Carma iornales uiginti unum Et de Lantboldi precaria in Ratgisicorte iornales decem et de prato ad carra quatuor Et de precaria Tetce in ipsa uilla iornales triginta et de prato ad carra duodecim Et de Hunrogi precaria in Baldulficorte iornales uiginti Et de precaria Auregie in uilla Corticella mansum unum uestitum et de terra arabili iornales uiginti de prato ad carra duo Vnde altitudinis nostre preceptum hoc fieri iussimus per quod memoratas res cum omnium rerum summa integritate cum uineis siluis pratis pascuis ecclesiis molendinis aquis aquarumue decursibus exitibus et regressibus et mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus uel ibidem aspicientibus secundum prefati uenerabilis episcopi ad nos humilem petitionem iam fate ecclesie luminaribus atque fabricis seu aliarum necessitatum utilitatibus supplendis iure perpetuo habendas confirmamus atque delegamus absque per futura tempora alicuius iam fati monasterii rectoris minoratione seu subtractione Vt autem hec nostre auctoritatis preceptio firma et inpreuaricabilis omni ternpore ualeat perdurare manu propria subter eam firmauimus et de anulo nostro sigillari iussimus S Karoli gloriosissimi regis Gislebertus notarius ad uicem Lucdouuici recognouit Data viii idus Februarii indictione ii in anno xvii regnante Karolo gloriosissimo rege Actum Carisiaco palatio regis In Dei nomine felicter amen