Charter Document - 05940014
Charter Number: | 05940014 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0845 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Karolus gratia Dei rex Si utilitatibus locorum diuinis cultibus mancipatorum seruorumque Christi inibi Deo famulantium necessitatibus prouidemus regie celstitudinis opera frequentamus ac per hoc eterne beatitudinis gloriam facilius nos adepturos omnino confidimus Itaque notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris presentibus atque futuris quia benignus Deumque timens ac noster fidelis et ualde amabilis Altmarus rector monasterii Deruensis quod est constructum sub honore gloriosorum apostolorum Petri et Pauli ubi etiam sanctorum martirum Bercharii et Theodosie corpora ueneranter habentur humata necnon et monachi eiusdem loci culminis nostri adeuntes serenitatem humiliter petierunt clementiam nostram ut ob prefati loci utilitatem et eorum commodorum successorumque illorum perpetuam augmentationem quasdam uillas eidem loco iure pertinentes et ab eodem Altmaro usibus eorumdem monachorum rationabiliter deputatas per preceptum celsitudinis nostre eas confirmare illis non denegaremus Nos igitur pro amore Dei et reuerentia predictorum sanctorum uoto prenominati fidelis nostri Altmari premissorumque monachorum precibus clementer annuimus et ita illis concessisse cunctis notum esse uolumus Quarum quoque omnium rerum siue uillarum uocabula huic nostre auctoritati indere iussimus Id est uillam Summa Vigra que habet quatuordecim mansa et basilicam eiusdem uille cum appenditiis suis Villam Mortrium que habet mansa uiginti cum sua basilica Villam Tilium que habet mansa quinque cum basilica Villam Sauram Terram cum mansis uiginti duobus et propria basilica Dudiniacam curtem cum mansis decem et septem et propriis basilicis Villam Prisciacum cum mansis duodecim et propriis basilicis Villam Brah cum mansis uiginti octo et propria basilica In uilla Cappas mansum unum Has denique uillas et basilicas cum omni plenitudine id est cum mancipiis et terris cultis et incultis uineis pratis siluis pascuis aquis molendinis aquarumque decursibus exitibus et regressibus et quicquid idem monachi in iam dicto monasterio seu in his locis uel uillis nutriminis ad eorum subleuandam necessitatem facere possunt simul etiam et omnem elemonsinam quam Dei fideles pro absolutione peccatorum eorum illis contulerint ueluti a supradicto fideli nostro Altmaro institutum et deputatum esse cognoscitur per hanc precellentie nostre auctoritatem plenius confirmamus Videlicet ut nullus hominum qualibet iniqua cupiditate aut necessitatis adhibita occasione aut certe temeraria presumptione a potestate et dominatione eiusdem loci monachorum de eisdem uillis siue rebus aliquando aliquid subtrahere aut minuere et in suos usus retorquere conetur sed sicuti a nobis regali institutum est liceat ipsis eorumque successoribus nostris et futuris temporibus easdem uillas easdemque res tenere et cum omni pace ad honorem eiusdem monasterii atque ad eorum subuehendam necessitatem disponere et ordinare et pro salute anime nostre ac totius Christiani populi perpetua felicitate piissimi iudicis Domini nostri Ihesu Christi misericordiam assiduis precibus implorare Vt autem hec celsitudinis nostre auctoritas pleniorem semper in Dei nomine obtineat firmitatem manu nostra subter eam firmauimus et de anulo nostro sigillari iussimus