Charter Document - 05940012

Charter Document - 05940012


Charter Number: 05940012
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Privilege
Date: 0867 - 0875
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Karolus gratia Dei rex Cum petitionibus seruorum Dei iustis et rationabilibus diuini cultus amore fauemus superni muneris donum nobis a Domino impertiri credimus Igitur notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesia ac nostris presentibus scilicet et futuris quia Adalgarius sacri palatii nostri cancellarius et abba ex monasterio Sanctorum Petri et Pauli apostolorum quo Beatus Bercharius martir corpore requiescit quod est situm in silua que uocatur Deruus ubi fluuius Alsmantia ingreditur in Vigera in pago Pertensi ostendit nobis immunitatem domni et patris nostri Lucdouuici imperatoris In qua erat insertum qualiter ipse et antecessores eius reges uidelicet Francorum ipsum monasterium semper sub plenissima defensione et immunitatis tuitione habuissent Ob firmitatem tamen rei postulauit nobis predictus Adalgarius ut eandem auctoritatem ob amorem Dei et reuerentiam ipsius sancti loci nostra confirmaremus auctoritate Cuius petitioni libenter adquieuimus et hoc preceptum auctoritatis nostre circa ipsum monasterium fieri decreuimus per quod iubemus atque precipimus ut nemo fidelium nostrorum uel quislibet ex iudiciaria potestate in ecclesias aut loca uel agros seu reliquas possessiones predicti monasterii quas moderno tempore iuste et rationabiliter possidet uel ea que deinceps in ius ipsius monasterii uoluerit diuina pietas augeri ad causas audiendas uel freda exigenda aut mansiones uel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines eiusdem monasterii iniuste distringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat uel ea que supra memorata sunt penitus exigere presumat sed liceat memorato abbati suisque successoribus res predicti monasterii sub immunitatis nostras defensione quieto ordine possidere Et quicquid ius fisci nostri exigere poterat totum nos pro eterna remuneratione prefato monasterio concedimus ut in alimonia pauperum et stipendia seruorum ibidem Deo famulantium proficiat perhennibus temporibus in augmentum quatinus ipsos seruos Dei qui ibidem Deo famulantur pro nobis et coniuge proleque nostra et pro stabilitate totius regni a Deo nobis conlati uel conseruandi iugiter Domini misericordiam exorare delectet Et ut hec auctoritas Domino protegente ualeat inconuulsa manere anuli nostri impressione assignari iussimus Signum Karoli gloriosissimi regis Adalgarius notarius ad uicem Godelini recognouit