Charter Document - 05940009

Charter Document - 05940009


Charter Number: 05940009
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Privilege
Date: 0827
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini Dei et saluatoris nostri Ihesu Christi Lucdouuicus et Lotharius diuina ordinante prouidentia imperatores augusti Si petitionibus seruorum Dei iustis et rationabilibus diuini cultus amore fauemus superni muneris donum nobis a Domino impertiri credimus Idcirco notum esse uolumus cunctis fidelibus sancte Dei ecclesia et nostris presentibus scilicet et futuris quia adiens serenitatem culminis nostri uir religiosus Hauto abbas ex monasterio quod uocatur Putiolus quod est in Deruo constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli suggessit mansuetudini nostre eo quod predictum monasterium ubi ille Dei cultor abba preest aptum esset ad monasterium regulare quia non solum idem locus ubi prefatum monasterium fundatum est uerum etiam et omnes adiacentias congruas haberet seruis Dei monasticam uitam degere uolentibus Nam et priuilegia qualiter ipsum monasterium ad monasticum ordinem perficiendum fundatum esset et precepta regalia nobis ostendit ubi liquido apparuit quod antiquitus regulare monasterium fuisset Nos uero hanc rem diligentius scire uolentes iussimus uenerabilem uirum Hebonem Remensem archiepiscopum et aliquos ex suffraganeis suis ad predictum locum ire et diligenter intueri non solum si ipse locus aptus esset ad monasticum ordinem obseruandum uerum et utrum clerici ibi degentes monastice uellent uiuere an non illi uero nostris iussionibus obtemperantes sicut nobis predictus Ebo archiepiscopus renuntiauit et aptum locum inuenerunt ad normam regularem custodiendam et clericos ibi degentes sponte uitam monasticam sicut illis professi sunt suscipere et perpetuo obseruare uelle Sed ut predictus ordo monasticus in eodem loco nostris et futuris temporibus ad nostram successorumque nostrorum perpetuam elemosinam digne obseruaretur et monachi per tempora ibi degentes secundum regulam Sancti Benedicti uitam degerent predictus Hauto abba precibus quibus ualuit rogauit ut nostrum confirmationis preceptum idem monasterium habere mereretur sicut cetera monasteria monachorum in imperio Deo propitio nostro habere noscuntur Cuius petitionem iustam et rationabilem iudicantes per hos imperiales apices nostros precipimus atque iubemus ut ab hinc in futurum predictum monasterium sub monastico ordine persistat et monachi ibidem degentes sub regula Sancti Benedicti Domino sibi adiuuante perhenniter uitam ducant monasticam Et quando quidem diuina uocatione supradictus abba ab hoc seculo migrauerit quandiu ipsi monachi inter se talem eligere potuerint qui illis secundum regulam preesse et prodesse possit per hanc nostram auctoritatem licentiam habeant eligendi abbates qualiter monachi per tempora ibi degentes pro nobis coniugibus ac liberis nostris seu totius regni nostri stabilitate Domini misericordiam indesinenter exorare delectentur Et ut hanc nostre auctoritatis preceptionem ac confirmationem per curricula annorum inuiolabilem atque inconuulsam obtineat firmitatem Signum Lucdouuici gloriosissimi regis Signum Lotharii serenissimi augusti Durandus diaconus ad uicem Fredugisi recognouit Data ii idus Februarii anno Christo propitio xiiii imperii domni Lucdouuici piissimi augusti et Lotharii v indictione iii Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter amen