Charter Document - 05940007
| Charter Number: | 05940007 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Privilege |
| Date: | 0815 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Dei et saluatoris nostri Ihesu Christi Lucdouuicus diuina ordinante prouidentia imperator augustus Cum petitionibus seruorum Dei iustis et rationabilibus diuini cultus amore fauemus superni muneris donum nobis a Domino impertiri credimus Igitur notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesia ac nostris presentibus scilicet et futuris quia Hauto abba ex monasterio sanctorum apostolorum uero Petri et Pauli quod est situm in silua que uocatur Deruo ubi fluuius Alsmantia ingreditur in Vigera in pago Pertense ostendit nobis inmunitatem aui nostri Pipini regis In qua erat insertum qualiter ipse et antecessores eius reges uidelicet Francorum ipsum monasterium semper sub plenissima defensione et inmunitatis tuitione habuisset Ob firmitatem tamen rei postulauit nobis predictus Hauto ut eandem auctoritatem ob amorem Dei et reuerentiam ipsius sancti loci nostram confirmaremus auctoritate Cuius petitioni libenter adquieuimus et hoc preceptum auctoritatis nostre circa ipsum sanctum locum fieri decreuimus per quod iubemus atque precipimus ut nemo fidelium nostrorum uel quislibet ex iudiciaria potestate in ecclesias aut loca uel agros seu reliquas possessiones predicti monasterii quas moderno tempore iuste et rationabiliter possidet uel ea que deinceps in ius ipsius monasterii uoluerit diuina pietas augeri ad causas audiendas uel freda exigenda aut mansiones uel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines eiusdem monasterii iniuste distringendos nec ullas redibutiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat uel ea que supra memorata sunt penitus exigere presumat Si liceat memorato abbati suisque successoribus res predicti monasterii sub immunitatis nostre defensione quieto ordine possidere Et quicquid exinde ius fisci exigere poterat totum nos pro eterna remuneratione prefato monasterio concedimus ut in alimonia pauperum et stipendia seruorum ibidem Deo famulantium proficiat perhennibus temporibus in augmentum quatinus ipsos seruos Dei qui ibidem Deo famulantur pro nobis et coniuge proleque nostra et pro stabilitate totius imperii a Deo nobis conlati uel conseruandi iugiter Domini misericordiam exorare delectet Et ut hec auctoritas Domino protegente ualeat inconuulsa manere manu propria subter firmauimus et anuli nostri impressione signari iussimus Signum Lucdouuici piissimi imperatoris Durannus diaconus ad uicem Lucdouuici recognouit Data ii kalendas Martii anno Christo propitio secundo imperil domni Lucdouuici piissimi augusti indictione octaua Actum Aquisgrani palatio regio In Dei nomine felicter Amen
