Charter Document - 05940006

Charter Document - 05940006


Charter Number: 05940006
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Privilege
Date: 0772 - 0795
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti Adrianus episcopus seruus seruorum Dei omnibus tam presentibus quam futuris filiis ecclesia Quisquis cum dilectione Dei et proximi fidei que in Christo est firmitatem tenet eundem dominum Ihesum Christum Dei et hominis filium apud se posuit fundamentum Sperandum ergo est quia ubi Christus fundamentum est bonorum quoque operum sequatur edificium Dominum namque Ihesum Christum credimus dixisse Beato Petro apostolico Pasce oues meas et Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam Vnde consuetude est huic sancte sedi apostolice omnium ecclesiarum Dei curam gerere et ideo uice beati apostolici Petri super hoc debemus esse uigilantes quatinus quiete Deo uoleant seruire in monasterio religioni deseruientes Zelus pietatis in Christi fidelibus nobis est exhortando terrendo corrigendo multiplicandus et sanctorum Romanorum pontificum Deo amabilia exempla proferre in gentibus Tota igitur mente in hostes Dei accendimur spiritali feruore ut ad salutem animarum ualeamus dicere illud apostolicum Quis infirmatur et ego non infirmor quis scandalizatur et ego non uror Hec nos dicere Christi amor suadet quam et nos crescere existimamus in augmento ecclesia et minorari in eius defectione Igitur bone memorie Chilpericus rex Francorum catholice religionis amore succensus in saltu Deruensi monasterium constituens uirorum quadam ibidem pro habitantium sustentatione concessit Notum est autem ipsam abbatiam in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli esse constructam ubi Beatus Bercharius martir requiescit et Theodosia uenerabilis uirgo Christi Cuius Christi dulce studui ne umquam duceretur inerritum et ea que pro quiete monachorum disposita fuerant turbarentur ab antecessoribus nostris petiit apostolica auctoritate firmari scilicet ut eidem monasterio tam in dispositione rerum quam in ordinatione abbatis et consuetudinibus illi indultis quadam pariter priuilegia largirentur Horum igitur scripta preferente predicti loci abbate cum epistolis filii nostri Karoli augusti que a predecessoribus statuta sunt nostra uerum auctoritate in omnibus reboramus id est ut secundum regula Sancti Benedicti congregatio ipsius monasterii liberam licentiam habeat super se abbatem eligendi et sine communi fratrum adsensu nemo presumat pastoralem curam preripere sibi omnisque facultates abbatie posite sunt sub inuiolabili apostolici priuilegii tuitione et defensione scilicet quicquid illi ecclesia aut est datum aut est dandum Videlicet uille ecclesia decime uinee terre culte et inculte silue molendini aque aquarumue decursus et consuetudines ecclesia tum ab hac sancta apostolica sede tum a regibus et a presulibus illi indulte Auctoritate igitur Dei omnipotentis et Sancti Petri et omnium apostolorum et omnium electorum Dei excommunicamus et omni genere maledictionis expugnamus ilium et sub sententia Petri post Ananiam et Saphiram mortuum se ueraciter intelligat qui contra hoc sancte Romane ecclesia decretum uiolare presumpserit auctoritatis nostre hoc concessum priuilegium nisi a congrua satisfactionem recurrat