Charter Document - 05940005

Charter Document - 05940005


Charter Number: 05940005
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Privilege
Date: 0707
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti Johannes episcopus seruus seruorum Dei omnibus tam presentibus quam futuris filiis ecclesia Cum omnis iustitia semper fulciri et corroborari debeat auctoritate apostolica oportet nos imitari pro posse nostro sanctorum Romanorum pontificum uenerabilia exempla Commissa enim nobis est specialiter omnium ecclesiarum Dei cura qua debemus uigilantes et prouidi esse ut cultores religionis quiete Deo in monasteriis possint seruire Filii namque seculi filiis lucis semper sunt molesti Spiritali ergo zelo contra Dei hostes accendimur et ex adflictione seruorum Dei cruciamur quia ex eorum scandalis secundum Paulum grauiter urimur Nullum enim sacrificium ita Deo acceptabile est sicut zelus animarum sicut dicit spiritus sanctus per os Dauid Zelus domus tue comedit me Amaritudine namque replemur dum ecclesia Dei suis hereditatibus spoliantur Quomodo enim possunt fratres Deo militare et per singulas horas Deo uota sua reddere si eis defuerint alimenta unde possint uiuere Seruantes igitur zelum custodies et pie sollicitudinis munimus et defendimus Deruensem abbatiam per priuilegium apostolice auctoritatis secundum consuetudinem Romane dignitatis Est enim ipsa abbatia constructa in honore beatissimorum apostolorum Petri et Pauli ubi requiescit corpore sanctus et gloriosus Bercharius Christi martir et uenerabilis uirgo Christi Teodosia In primis hoc statuentes ut congregatio ipsius monasterii liberam licentiam habeat super se abbatem eligendi secundum regulam sancti Benedicti et ut nulla persona preripere sibi pastoralem curam presumat sine communi adsensu ipsius congregationis Notum autem et stabilitum esse uolumus quod sub inuiolabili tuitione et defensione apostolici priuilegii omnes facultates Deruensis abbatie posite sunt quicquid scilicet illi ecclesia aut est datum aut est dandum scilicet uillee ecclesia decime uinee terre culte et inculte silue molendini aque aquarumue decursus et reliqua Si quis uero contra statuta Romanas ecclesia auctoritatem nostri priuilegii infringere uoluerit illusum a sese esse recognoscat et sub sententia Petri post Ananiam et Saphiram mortuum se ueraciter intelligat nisi ad congruam satisfactionem recurrat Auctoritate igitur Dei patris omnipotentis et Sancti Petri et omnium apostolorum et omnium electorum Dei excommunicamus et omni genere maledictionis expugnamus ilium qui contra hoc sancte Romane ecclesia decretum uiolare presumpserit auctoritatis nostre hoc concessum priuilegium nisi penituerit per uere emendationis fructum Data per manum Gregorii episcopi et bibliothecarii sancte Romane ecclesia mense Aprili die decima indictione vi Scriptum per manus Berardi scriniario sancte Romane ecclesia in mense et indictione suprascripta