Charter Document - 05930056
Charter Number: | 05930056 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Flavigny, 717-1113 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1085 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Dei omnipotentis nomine ego Philipus gratia Dei Francorum rex Notum esse uolo omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus quia adiit nostre serenitatis presentiam uenerabilis uite uir et honorabilis persone Raignaldus Flauiniacensis coenobii abbas quod est constructum in honore principis apostolorum Petri et incliti martiris Christi Preiecti postulans fieri sibi et posteris suis nostre autoritatis preceptum de rebus ad predictum locum pertinentibus Cuius petitionem nos iustam censentes tum eius amore qui nobis carnis iunctus est affinitate tum etiam domni Aganonis Eduensis episcopi rogatu in cuius diocesi locus idem situs est Benigne postulata annuimus quatinus predicti loci fratres in eo quiete per nos degentes liberius ualeant Domini clementiam exorare pro nostri regni stabilitate et nostra nostrorumque heredum pace et salute Statuimus itaque per huius nostre auctoritatis decretum statutumque et firmum imperpetuum esse uoluimus ut omnes res ad ipsum locum pertinentes circum quoque quiete absque ulla calumpnia possideant et maxime has ecclesias de quibus predictus abbas hoc preceptum fieri specialius rogauit uidelicet ecclesiam Sancti Georgii martiris Christi iuxta castrum quod dicitur Colchos sitam et ecclesiam Sancte Marie Dei genitricis in confinio castri quod Sinemuro dicitur et ecclesiam Sancte Sophie in uilla que dicitur Bellus Locus constitutam et ecclesiam Sancti Martini in uilla que dicitur Cicunias et ecclesiam Sancti Marcelli que est posita in confinio Glennonis uille et ecclesiam Sancti Iohannis euangeliste que est infra moenia Eduorum sita et ecclesiam Sancte Trinitatis cum capella Tilii castri que est fundata in uilla que Presseracus dicitur Has igitur ecclesias et cuncta tam ad ipsas quam ad locum predictum pertinencia et quicquid deinceps adquirere poterint uolumus ut regia auctoritate in eternum quiete possideant Quod siquis aliquid ex his subripere eis presumpserit si uisa huius decreti nostri auctoritate non resipuerit reum se nouerit regie maiestatis et insuper eterne subiaceat maledictioni Vt autem hoc nostre munificentie decretum perpetuum predicto loco prebeat tutamentum et ut omni tempore maneat firmum et inconuulsum proprie manus subscriptione et sigilli nostri impressione corroborauimus et manibus nostrorum obtimatum corroborandum tradidimus Affuit ibi Agano episcopus qui fieri postulauit et factum laudauit Philipus Actum Aurelianis anno incamati uerbi MLXXXV anno uero Philipi regis xxiii