Charter Document - 05930054
Charter Number: | 05930054 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Flavigny, 717-1113 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1090 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notificamus omnibus Dei ecclesie fidelibus quod Petrus filius Hugonis de Viitello moriens pro sepultura sua dimisit Sancto Petro et Sancto Preiecto Flauiniacensis ecclesie alodum suum omnem qui partim subiacet in uilla que Miardis dicitur tam in pratis quam in campis et in siluis seruos suos et ancillas suas nomina quorum sunt hec Hugonem filium Constancii Donnini filios Sicfredi Mauritium Iohannem Hugonem Dedit etiam unum hominem nomine Rainaldum quem pater suus tenuerat qui est in uilla que dicitur Isteleneus laudante Poncio Grinionensi comite Pater autem suus moriens dimisit ecclesie predicte duos seruos suos Riualdum et Vualterium sed Vualterium ipse Petrus in suos usus retraxerat sed ad mortem suam reddidit Hec omnia laudauerunt parentes sui Pontius Grinionensis comes Aymo frater Pontii Rotbertus de Viitello Legerius de Gisiaco et Raginaldus frater suus Testes fuerunt isti Aymo Brunus Girardus de Duismo Gotefridus de Grinione Brunardus uxor eius uxor Rotberti de Viitello Emmiliana nomine Laudauit hoc Hulricus frater eius Si aliqui