Charter Document - 05930052
| Charter Number: | 05930052 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Flavigny, 717-1113 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 0864 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Superni regis opitulante gratia sacri coenobii Flauiniacensis Eygilus nomine peccator et indignus abbas sacerdotali tamen officio indeptus cunctis fidelibus et sancte ecclesie nostris successoribus monachis et abbatibus gaudium eterne felicitatis Quia iuxta Saluatoris uocem comperimus Sanctum spiritum spirare ubi uult et per Apostolum Eundem paracletum didicimus gratiam suam unicuique fideli diuidere prout uult secundum capacitatis nostre modulum uenturis ut presenti ratum fore duximus seculis quoniam anno DCCCLXIIII quod uerbum caro factum est dum apud Flauiniacum sequenti die post humationem sacri corporis Regine martiris xi scilicet kalendas Aprilis una cum Salocone lone Heduensis presuli cathedre coepiscopo caritatis glutino nostreque familiaritatis collegio firmiter compaginato Deo propicio hylari residerem animo meo oratu ut pote nouiter ibidem precibus compulsus insignis regis Francorum Karoli piissimi augusti Hludouuici filii a coenobio ueniens Prumie annuente Treuerorum antistite ob pastoralem curam Flauiniacensis coenobii oblata sunt ante nostram presentiam quedam litterarum monumenta a fratribus inter que quoddam repertum est ubi erat insertum quod religiosus Flauiniacensium Manasses abba olim a rege Francorum duceque Langobardorum ac patricio Romanorum magno scilicet Karolo licentia accepta ad colliendos congregatis alterius duodenos monachos quibus perpetuo iure tam abbas quam monachi memorati Flauiniacensis coenobii preessent omni tempore uniuersis conlaudantibus fratribus coenobium Aualinse seu Neuernense uoluerit edifficare comitatu apud Ammonias in loco qui a Corbone uiro inclyto Corbiniacus dicitur patre uidelicet sancte memorie Guideradi abbatis qui ipsum Corbiniacum cum omnibus uillis et eorum appendiciis tradidit Domino Iesu Christo Sanctoque Preiecto dum in eius honore uenerabile Flauiniacum construxit coenobium Hoc igitur lectitans animaduerti fratrum omnium auida mente intentos esse animos idque a me perficiendum annuentibus intra se uultibus indicare consilio habito cum prefato uiro rore sapientie perfuso nostre ut diximus familiaritati mente et corpore nexo Salocone uice scilicet lone episcopo et cum nobilibus uiris qui ob aduentum tante uirginis pridie illo aduenerant opere duxi commodum memor Beati Benedicti dicti Quia in omni loco uni Domino seruitur uni regi militatur uniuersis suggerentibus fratribus conlaudantibusue laudabilem uite patris Manasse uotum siquidem celebrato quod iam imminebat Paschali gaudio societatis mecum cementariis cum pluribus artificibus locum adii Corbiniacum in quo fundato oratorio in honore apostolorum principis Petri xii ibidem in memoriam xii apostolorum in inicio ad manendum constituimus fratres quibus prefecimus decanum in sancta conuersatione moribusque probum nomine Vulfridum concedentes eorum necessariis usibus ipsum Corbiniacum cum suis appendiciis omnesque uillas quas iamdictus in eodem comitatu coniacentibus Flauiniaco coenobio tradidit Vuideradus ut in eius testamento habentur Antonum utique cum omnibus adiacentiis uel appendiciis earum in integrum et colonetis in Liscomum Dunsatium Viriacum Valentingas Valle Grouaria Iuliacum Pagatiacum Cassaniola Vuldonacum Careacum Cappas Degantiacum Cassiacum Roscella Palatiolum Gouilis Sipitiacum et Sapiliacum seu et ilia coloneta in Ariaco que fuit Ansberti et quicquid ad eam aspicere uidetur et clausum totum in integrum quem isdem Vuidradus plantare iussit Has igitur uillas uel mansioniles hisdem fratribus monachisque nostris per labentia tempora et annorum illuc degentibus cum omnibus appendiciis suis uel uniuersum censum eorum reditibus ea ratione concedimus ut in collaudatione et precepto Karoli magni continetur ut semel in anno singuli qui sacerdotali seu leuitico funguntur officio per singulas hebdomadas representent se Flauiniaco ibique sibi commissum celebrent officium quo expleto nemo eorum ad cellam Corbiniacensem regredi audeat donec ab abbate loci ipsius et a fratribus probata eius uita in timore sancto suique propositi uoto imperetur regressus Concedimus quoque eis mansum unum apud uillam que dicitur Menres quo uenientes hospitentur monachi et si necessitas exierit Loti aqua sua induant uestimenta census uero a decano predict loci Corbiniaci annualis et triplex sic soluatur ut viii kalendas Februarii et vii idus Septembris mensam fratrum Flauiniacensium ornent conuenientibus dapibus pridie uero kalendis Decembris reddant c solidos in laneficiis uestibus Hactenus de constructione et obseruatione coenobii Corbiniaci Nec in fine nostri testamenti omnipotentem Dominum obsecramus ut illius misericordia perpetuo nos defendat tueatur augeat multipliet et ut in uera caritate radicati et fundati ad gaudia peruenire mereamur celi Siquis uero infidelis aliter felle amaritudinis dulcoratus atque zelo cruenti liuoris inflatus quod descripsimus aliquando contemnere uoluerit uel sepedictum Corbiniacum a subiectione et dominio coenobii Flauiniaci aliqua occasione scindere presumpserit hic cum suis sequentibus eterna maledictione damnatus pereat et nisi penituerit corde tenus cum Hieroboam qui a Deo recessit et filios Israel recedere fecerunt et in eternum periit Preterea curam fidelium procurantes animarum decreuimus atque unanimiter statuimus ut siquis nobilium uel familiarium in illo sacro coenobiolo Corbiniaco scilicet pro minuendis soluendisque peccatis et beata requie sumenda uiam petentes uniuerse carnis se sepulture tradiderint coenobite Flauiniacenses indefessis exorent Dominum precibus pro eorum absolutione animarum missasque ac officia persoluant ac si in eodem coenobio humata sint eorum corpora Caueant autem fratres illi ne eorum pigritia anime defunctorum amittant promissa et debita eis gratuita uota
