Charter Document - 05930050
Charter Number: | 05930050 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Flavigny, 717-1113 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1034 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
De molendino super Rauosam aquam Quia multa per longitudinem transitorii temporis in obliuione cadunt ideo posteris nostris pandere curamus quo pacto Clarinus molendinum in fundo Sancti Petri super aquam Rauosam edificauit Statuerunt autem Clarinus atque Rainaldus abbas quatenus Clarinus molendinum cum omnibus appendiciis construeret de quo dimidiam partem reditus dum uiueret ecclesie nostre redderet atque post obitum suum mulierisque sue ecclesia nostra remota omni calumnia heredum suorum in integrum totum possiderat Ego Bernardus scripsi uice Rainaldi cancellarii anno uerbi incarnati MXXXIIII Aeynrici uero regis anno v