Charter Document - 05930046

Charter Document - 05930046


Charter Number: 05930046
Cartulary Title: The Cartulary of Flavigny, 717-1113
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1019
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sicut uetitum est lege ecclesiastica seruum ecclesie non posse liberum fieri nisi triplex compositio fiat ita ingenuus dominus cui seruitis conditio subiacet seruum suum ingenuum facere statim ut libuerit potest Vnde ego Bernuinus nomine cum uxore mea uocabulo Richildis seruum meum qui uocatur Vualterius acceptis ab eo centum solidis denariorum ingenuum non constituo sed Sancto Petro Flauiniacensis monasterii pro remedio anime mee seruum perpetualiter delego ea conditione ut ab hodierna die in obsequio seruorum Dei monachorum scilicet inibi Deo famulantium transeat et seruile seruitium quod actenus michi fecit eisdem imperciatur deinceps monachis cum filiis uel filiabus quos amodo genuerit Statuo autem atque confirmo ego humilis miles Bernuinus ut neque ego seu aliquis heredum meorum filiorum uidelicet uel nepotum aut quorumcumque propinquorum eum ab hac casa Dei et Sancti Petri qualicumque occasione repetendo abstrahere presumat uerum perptualiter ut dictum est seruus eiusdem ecclesie permaneat Et ut hec carta donationis huius serui firma et inconuulsa permaneat eam manu propria corroborare dignum iudicaui et confirmare Actum Flauiniaco monasterio publice anno regis Rotberti xxx mense Nouembri et datatum ab Ansello monaco Christo regi seculorum propitio Bernuinus qui fieri iussit Richildis uxor eius Bernuinus Gosfridus Rotbertus Bernuinus Aluualo Hugo Rodbertus Desiderius Seyardus Vuillelmus Oldebertus Richildis Hersindis