Charter Document - 05930045

Charter Document - 05930045


Charter Number: 05930045
Cartulary Title: The Cartulary of Flavigny, 717-1113
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1019
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Secundum antiquorum morem parentum decretum esse nouimus litteris texere quicquid a fidelibus sancte confertur matri ecclesie ne quolibet fraude insidiante antico hoste amittat per negligentiam quod ei largitur per cunctipotentis Dei indulgentiam quem morem nos clientuli sequentes pandere omnibus fonte perennitalis obtamus qualiter Guido filius Milonis ex castro Tylii adhuc in pube tenera uigens etate ueniens cum uenerabili urbis Edue Helmuino episcopo apud Flauiniacum coenobium tradidit sancto principi Petro et glorioso presuli Preiecto res quas dudum pater suus in memoriam sue sepulture ibidem delegauerat in territorio Moruennis apud uillam Mascerollus alodum scilicet quemdam coniacentem et uniuersa ad se pertinentia in uineis siluis pratis terris cultis et incultis aquis decursibusque aquarum Addiditque huic elemosine prefatus clare indolis Guido omnem pagsnaticum centum uidelicet porcorum currentium in silua quam uulgo dicunt Brunim que silua pertinet ad uillam que nuncupatur Monasterolus ea ditione ut monachi iamdicti coenobii in suo proprio iure teneant nullusque sit eorum qui quicquam ex his omnibus cuicumque concedere homini cuiuslibet rei causa liceat neque uendere nisi triplex ex ualidioris pretii res fuerit presumat sed proprio usui reseruent sine magne pusille mediocrisue persone calumpnia Quam siquis inferre presumpserit nil euindicens fessus iuditio legum soluat monachis auri puri libras xx sicque digitum imponens ori obtunsus uerecundia sileat de his in perpetuum Actum Flauiniaco publice Helmuino episcopo una cum ipso Guidone conlaudante et propria manu firmante Helmuinus presul Amaldus archidiaconus Bruno Guido Gausfredus abbas Rainardus S Gualterii decani Albuinus prepositus Hugo Actum xxx anno regis Rotberti Heldierio notante monachorum omnium in fimo mense Augusto xviii die atque datante post mensam fratrum comunale