Charter Document - 05930044
| Charter Number: | 05930044 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Flavigny, 717-1113 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1016 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hunc morem antiquitus inoleuisse luce clarius est ut ea que posteris inconuulsa mandare decernerent ne a memoria penitus oblitterarentur Iitterarum scedulis tradere procurarent quem nos pro uiribus imitari gliscentes notum esse per hanc donationis cartulam cupimus nonmodo presentibus uel etiam per succedentis eui curricula succedentibus qualiter uel quibus presentibus Milo quidam nobilis uassallus de castello quod uocatur Tilium pro remedio anime sue suorumque redemptione peccaminum tradidit atque donauit donatumque esse perpetim uoluit ad sepulturam suam principi apostolorum Beato Petro Sanctoque martirri Preiecto monasterii Flauiniacensis siue monachis ibidem Deo seruientibus alodum suum quem iure hereditario apud uillam nuncupante Masceriolas consistentem possidebat cum omnibus ad se pertinentibus id est siluis uineis pratis uiridiariis campis cultis et incultis aquis aquarumue decursibus per uoluntatem et laudationem uxoris sue Vmberge et filii sui Vuidonis aliorumque parentum uel fidelium suorum ut omni tempore ipsius rectores coenobii pretaxatum alodum liberum et honoratum sicut isdem miles tenuerat teneant et possideant nec unquam ipsum alodum uel in eo habitantes causa saluamenti uel alicuius consuetudinis obsequium dant nec tenere permittant cuiquam homini sed sibi perpetuo in proprios usus reseruent Et ut hec donatio omni tempore stabilis et inconuulsa permaneat die sepulture ipsius Milonis ab eius iamdicta coniuge et filio ceterisue fidelibus illius subter est firmata Actum Flauiniaco publice xx regis Rotberti anno Aymone scribente monacho Vmberga coniux prefati Milonis Guntardus Vuido filius eorum Hybertus miles Gyslerius Hubertus Rufus Hugo frater eius Arlebaldus
