Charter Document - 05930043
Charter Number: | 05930043 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Flavigny, 717-1113 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant, Restoration |
Date: | 1018 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quia constat uniuersalis statum ecclesie pro meritis subiectorum atque rectorum sumere detrimentum sui uel incrementum idcirco cernere est sepenumero quedam monasteria aliquoties fauente bonorum omnium auspice Christo multigena augmentatione in dies ad meliora prouehi aliquando uero aduersante illo de quo Dominus ait Qui non est mecum contra me est et qui non colligit mecum spargit ad deteriora deici Hinc est quod quedam loca que regularis quondam tenore feruoris et temporalis opulentie bonis pollebant nunc statum pristine dignitatis amisisse et pene funditus euersa esse perspicimus quorum ruine pastores sancte matris ecclesie utpote illius summi pastoris membra qui nouit ruinosa restaurare congregare dispersa pro uiribus debent concurrere ac suplementum sui iuuaminis omni sollicitudinis uigilantia exhibere Huius considerationis cura instanti peruigil atque sollicitus domnus Vualterius Aeduorum presul monasteria sui episcopatus dicioni subdita pro Dei amore atque honore cum regulari Beati Benedicti institutione imbuere tum etiam bonorum presentium stipendiis sagaci industria quantum ualuit studuit augmentare cumque his tam piis actibus iugiter indefessus operator insisteret animaduertit inter cetera quiddam cenobiolum Colchas nuncupatum quod etiam olim magno honore simul et religione floruerat ita penitus euersum ut nullus inibi monachorum nullus maneret canonicorum preter unum qui ibidem missam celebrare erat solitus presbiterum Itaque quia pia intentione religiosaque sollicitudine statui unde deciderat illud cupiebat reformare sed quoniam a precessoribus ipsius episcopis in beneficio secularibus ac potentibus uiris erat distractum atque datum nequaquam absque eorum assensu ualebat effectui operam dare tandem fuit consilii ut per laudationem Hugonis Cabilonensis comitis cuius beneficium erat pretaxatum monasteriolum interim abbati uel monachis cenobii Flauiniacensis ad restaurandum committeret temptaturus in reliquum maiora reparationi seu meliorationi eiusdem loci proficua si id ei superstite uita superna concederet gratia Sed quia uitam illius mors liuida nobis abstulit nec cepta perfectioni transmittere ualuit idcirco ego Helmoinus Augustidunensis episcopus successor ipsius pia huius cepti auspitia que isdem domnus Vualterius antecessor et senior meus studuit incohare cupio omnipotentis fauente misericordia conditoris cum consilio et adiutorio iamdicti domni Hugonis comitis ad finem usque deducere Cum uero sollicita mentis cura pertracto qualiter huius negotii efficientiam meliori fine peragam illud uel maxime ad hoc opus uirium fortitudinem michi uidetur eximere dum perpendo terras uel ecclesias ad eundem locum pertinentes ita diuersis in partibus in multorum beneficio traditas et distractas ut nullatenus his possint auferri quorum subiacent dicioni Quocirca quoniam penitus ita est destitutum atque destructum quo iam per se sine alterius Ieuaminis solatio nequeat stare nullum melius inuenire potui consilium quam ut cenobio Flauiniacensi quod miserante omnipotentia Creatoris Sancti Benedicti pollet institutis quodque nostri episcopii adnectetur sedi illud perpetuo iure subderem atque conferrem ut scilicet tam abbas quam monachi eiusdem monsterii per succedentis eui metas sub sui regiminis potestate et dominatione id habeant restructionemque aut restaurationem eius agere summo studio procurent At uero ad peragendum tam laudabile opus dapsilis liberalitas prenominati domni Hugonis comitis nobis non defuit sed insuper ut diximus quia de eius beneficio erat ipse obnixis petitionibus ut huius testamentum auctoritatis facerem postulauit Cuius fauore necnon canonicorum Sancti Nazarii siue aliorum nostrorum fidelium laudatione fretus necnon uenerabilis abbatis Amadei humilis supplicationum precibus adstrictus statuo atque confirmo per hoc priuilegium nostre auctoritatis quatinus sine alicuius falsitatis uel calumnie iactura sub regiminis dominio patris seu monachorum predicti Flauiniacensis monasterii prelibatus locus Sancto Georgio Christi testi dicatus qui Colchas dicitur fine tenus permaneat ac perseueret cum omnibus uidelicet que ad presens inibi haberi uidentur uel in futuris temporibus tam prelati Flauiniacensis quam alii homines ibidem donauerint uel quolibet modo adquirere poterint Quod siquis huius nostre auctoritatis firmitati aliquo modo nisus fuerit refragari hic talis perpetuo anathemate multatus eliminatusque a cetu fidelium eterne dampnationis subeat suplicium Actum Augustiduno Helmoinus episcopus qui fieri iussit et firmari rogauit Rotbertus gratia Dei rex Francorum firmator extitit filiusque eius Enricus Hugo episcopus Autissiodirensis Ainaldus archidiaconus Lambertus episcopus Lingonensis Anseisus diaconus Gausfredus episcopus Cabillonensis Gausfredus abbas Beraldus episcopus Suessionis Albuinus prepositus Gauzlinus episcopus Matisconensis Guido abbas Hugo episcopus Neuemensis Richardus archidiaconus Aganus abbas Hugo abbas Erbertus abbas Landricus comes Gerardus Sinemurensis Otto comes nepos Hugonis episcopi Vualterii signiferi Tetbaldus comes nepos ipsius episcopi Raginardi Ansedei Lanberti Hugonis Eruei Achedei Himmarus Salecherius Rotgerius Airardus Anno notati regis Rotberti xxx Guillelmo scribente uice Raginaldi cancellarii