Charter Document - 05930042

Charter Document - 05930042


Charter Number: 05930042
Cartulary Title: The Cartulary of Flavigny, 717-1113
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restoration
Date: 1011
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Superne pietatis immensa clementia fauente Vualterius Eduorum humilis episcopus omnibus Cristicolis ubique locorum degentibus notum esse cupio quia dum apud Flauiniacum cenobium residens tam priuatis quam publicis eiusdem loci utilitatibus etsi non pro uelle pro posse tamen uoluntarie inseruirem expecierunt nostre liberalitatis munificentiam tum abbas nomine Amadeus tum etiam prelibati monasterii omnis monachorum concio ut quarumdam saluata uillarum ad eos pertinentium quarum hec sunt nomina Iayliacus Vuilliacus Riuisiacus et Grisciacus que a secularibus personis abstracta sub mea dominatione reuocaueram et tenebam eis proprio uictui pro futura concedere dignarer siquidem ab ipsis fundationis auspitiis quibus idem locus a sancte recordationis uiro Vuidrado scilicet nobilissimo abbate cepit construi per emensa multorum annorum curricula monachi ibidem Deo seruientes eadem saluata absque alicuius calumniatoris inquietudine usque ad tempora Rotmundi antistitis in suo dominio tenuerunt Sed quoniam isdem presul langore corporis diu detentus potestati secularium non adeo resistere potuit quam multa non modo hec iam dicta uerum alia pretaxatum cenobium amisit in tantum ut etiam ipse regularis ordo paulatim nostra usque ad tempora tepescens minime iam illic obseruaretur Ergo quia regularem Beati Benedicti obseruantiam antea inibi ut dictum est omnimodis oblitteratam ad integrum reformare studueram iuxta illud Apostoli Filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in uobis id circo ratum duxi assensum prebere illorum humillime petitioni quatinus quibus sub monastice institutionis norma animarum emolumenta prouideram eis quoque corporum subsidia in aliquo augerem maxime cum illorum precatibus domnus ac uenerabilis Bruno pontifex Lingonicensis suarum precum non spernenda uota sedulus intercessor cumulauerit fauentibus Fulchone Suessionis episcopo ac comite Notcherio fratribus Talium igitur fauore fretus et pulsatus precibus restituo et concedo prenominato abbati et monachis tam qui ad presens ibidem esse uidentur quam illis qui per succedentis eui metas futuri sunt premissarum saluamenta uillarum obsecrans omni faria prece successores meos coepiscopos ut quod a me causa elemosine est factum apud illos omni tempore permaneat inconuulsum ut nec ipsi ea in suos proprios usus redigant nec alicui in beneficio conferant Quod siquis huius sancti decreti nostri peruersus uiolator fore presumpserit ad effectum male temptata perducere nullatenus ualeat sed in presenti anathematis censura a matre ecclesia seclusus in futuro nequaquam sidereis admisceri mereatur coitibus sed cum iniquis imas erebo descendat ad umbras In Christi nomine Vualterius episcopus Edue urbis indignus hoc fieri iussi et firmando assensi Bruno Lingonis presul Fulco episcopus Sessionis ciuitatis S Beraldi nepotis eius S Notcherii comitis S Notcherii filii eius S Adelise comitisse S Raginardi Albuini Hermuini abbatis Raynaldi prepositi Vnerici Clementis Gausfredi Vualterii Guidonis Actum Flauiniaco anno xv regnante Rotberto rege