Charter Document - 05930041
| Charter Number: | 05930041 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Flavigny, 717-1113 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1000 - 1050 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnipotentis Christi Iesu ineffabilis liberalitas tante pietatis exuberat gratia ut tam munifico quos redemit cruore proprio etiam donet donatiuo quo pro terreis adquirant celica propter ituris finis ignara quod animo pertractans quidam miles nobilis stemmatis linea progenitus nomine Vualo una cum sua iugali nuncupata Iudith simulque rememorans suorum multitudinem reatum atque ex eis indulgentiam a pio Iudice consequi desiderans dedit aliqua de suo Beato principi apostolorum Petro Sanctoque Preiecto martiri ac monachis Flauiniacensis coenobii quatinus hanc illius deuotionem suis precatibus Domino ipsique ethereo clauigeri commendarent Ne autem per succedentia temporum curricula aliquorum calumniantium astu falsitatis hec eorum Vualonis uidelicet eiusque coniugis donatio eludatur harum apicum testamentum fieri preceperunt suorumque caracteribus onomatum insigniri Dedit itaque seruos hos Sancto Petro Constantinum et uxorem eius nomine Heldinsindim cum infantibus illorum Arlemannum similiter fratrem eius Quia memoriam perscripta tam presentorum quam futurorum retinemus in nomine Iesu Christi omnipotentis huic carte inserere uolumus quod Haymo Marduc et filius eius Ansericus pro anima domine Dannete coniugis Haymonis matrisque Anserici dederunt Sancti Petri ecclesie Flauiniacensi Euinardum filium Euuruini Ex parte Haymonis testis est Henricus Ordeaceus ex parte monachorum Petrus de Puteo Oldebertus Vairot Raynaldus cellerarius et filius eius
