Charter Document - 05930040

Charter Document - 05930040


Charter Number: 05930040
Cartulary Title: The Cartulary of Flavigny, 717-1113
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Will
Date: 1004
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam iuxta predicatoris egregii uocem Non habemus hic manentem ciuitatem oportet nos satagere quandiu in hac conualle lacrimarum peregrinamur ut quando corruptele hoc et ammortale induerit incorruptelam et immortalitatem omnipotenti Deo in regione uiuentium a seruitute corruptionis qua nunc detinemur liberati placeamus et in libertatem glorie filiorum Dei transferri mereamur lucris et enim mundanis debet omnis Christianus secundum suum posse eterna appetere premia non enim perdet mercedem propriam qui potum aque frigide dederit pauperi pro nomine Christi nempe de elemosina scribitur quia sicut ignem aqua sic extinguit peccatum Idcirco ego in Dei nomine Aymo amministrator rei publice comitatus Alsinsis atque Dusmensis memor diuinorum apicum ut contemplari merear facie ad faciem Deum deorum in Syon dono Iesu Christo filio eius regi seculorum et Sancto Petro edituo paradisi paradisorum martyrique ac sacrato presuli Preiecto quorum honore pollet Flauiniacense coenobium quoddam oratorium ex paterna hereditate conditum in memoria Sancti Germani haud procul situm a silua que dicitur Campus Sigillatus cum omnibus appendiciis que ad ipsum dominicalem mansum aspicere uidentur mancipiis scilicet et siluis terris seu mansis cultis et incultis ingressibus et egressibus pratis pascuis aquis aquarumque decursibus Siquidem dum proprii corporis robur et plenius uigor fauerent membris decreueram illuc statuere coenobiolum monachorum sed nunc picea morte me prosequente que nemini nouit parcere salubrius michi uidetur atque utilius fore predictum oratoriolum Cristi confessoris Germani subdere ditioni monachorum Flauiniacensium quam ibidem adlethas Dei per aliquod spatium temporis coaceruare ne forte necessitate coacti quandoque cogantur exire cum dedecore Iam igitur omnipotenti Deo corpus cum spiritu committens pastoribusque precelsis Petro et Preiecto necnon Beate Regine uel omnium sanctorum meritis quorum patrociniis felix prouehitur Flauiniacensis ecclesia Dono atque transfundo coenobitis ibidem degentibus ut eorum societatis particeps efficior in perhenne euum predictum oratorium cum xv mansis et uniuersis rebus illuc pertinentibus perpetim ad possidendum ne uero unquam instigante diabolo pro largitis Deo donis aliqua altercatio oriatur nominatim ilia que tribuo designo siluam scilicet que dicitur Campus Sigillatus et illam que nuncupatur Litgia ex integro et ex saltu qui apellatur Coepetus tercium fustem dono totam etiam siluam que dicitur Collis id est comma Maurilonis aditio quoque quicquid ad cathenam Sancti Germani pertinet quem de super ponciacum est et quicquid in Valle Bosina iure hereditario possidere uideor et mancipia quorum hec sunt nomina Hubertus Vuarinus Constantinus et soror eorum nomine Eua cum omnibus filiis eorum Raginaldus quoque et uxor eius Altrudis et filii eorum Ermenerius Constantius Altrudis Heldigardis Magna Hynrichus etiam et Fulcho et soror nomine Magna Erueus quoque qui et Valons et Adelardus cum filiis suis qui post capitalem censum omnis debitur terre michi ut solebant monachis deinceps cum coruadis persoluant Hec igitur omnia supra pretaxata et quicquid ad predictum oratorium pertinere uidetur ut iam dixi Flauiniaco transfundo monasterio ut precum prelibatorum sanctorum fideliumue monachorum munitus presidio in eternum ualeam esse cum Christo Id uero omnibus uiribus contradico et per Dei districtum iudicium prohibeo ne ullus episcopus aut abbas uel monachi quicquam ex his omnibus que prediximus cuiquam homini causa beneficii dare aut uendere presumat Quod siquis presumpserit licentiam heredes mei calumpniandi habeant et repetendi alias uero quisquis mortalium hominum calumniari temptauerit siue heres siue ad finis seu quispiam hominum alienariuc a Sancto Petro presumpserit anima illius deputetur in profundo tartaro teterrimi abissi cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis et nichil obtineat quod usurpari uoto maligni serpentis oblectat quin insuper coactus a principe legum monachis auri mundi reddat libras xxx nisi eorum intercesserit clementia sicque huiusmodi causa omnino obmutescat Testamentum uero hoc a me et a nostris heredibus atque proceribus confirmatum tam presentis quam eui sequentis omnes diuine legis cultores sine dubio cognoscant Aymo in Christi nomine comes Gualo filius eius Vualterius filius eius Hubertus Gerardus Helinnanus nepotes eius Gerardus archidiaconi Sinemurensis castri Gerardi uicecomitis S Eructhi S Hugonis Gotescalchi Tetzilinus Guntardus Hugo clericus Otbertus Frotmundus Otbertus Chaylus Vuarnerius Leogineus Aduinus Hubertus Gyslebertus Arnulfus Albertus Viridus Iterius Data die xviii kalendas Aprilis anno dominice incarnationis Miiii regni autem regis Rotberti xvii apud Flauiniacum Laus sit et honor cuncta regenti per secula cuncta feliciter amen