Charter Document - 05930039

Charter Document - 05930039


Charter Number: 05930039
Cartulary Title: The Cartulary of Flavigny, 717-1113
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restoration
Date: 1002
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Antiquorum regum ac principum fidelium sanctionibus ubique locorum uulgatam inoleuisse sine dubio credimus firmiterque tenemus consuetudinem ut quicquid posteritati temporum succedentium mandare cupimus litterarum adnotationi tradamus Quapropter omnibus catholice matris ecclesie gremio consistentibus tam presentibus quam absentibus et deinceps succedentibus notum esse uolumus qualiter quidam comes Alsensis comitatus nomine Aymo aduersus monachos Sancti Petri Flauiniacensis coenobii de saluato cuiusdam uille nomine Villene habuit querelam de qua uilla fratres ipsius monasterii cum idoniis testibus ligali aucthoritate predicto comiti fecerunt sacramentum quod nullam aliquis preter monachos Sancti Petri in saluamento eodem haberet rectitudinem nec pater ipsius uel uno die ex eo uestitus fuit Preterea aliarum uillarum Sancti Petri Sanctique Preiecti saluamenta tenebat que uocantur his nominibus Naaliacus et Altaroca que pro amore diuino Sanctique apostolorum principis Petri egregiique martiris Preiecti iamdicto loco consentientibus laudantibus ac propria manu corroborantibus uxore et filiis eius reddidit semet ipsum de rectitudine quam in eis habere uidebatur ab ipso die exuens quatinus pro hoc beneficio prestito intercedente eodem apostolo suorum delictorum a Domino ueniam mereretur Quam dationem sub uinculo anathematis fecit ut siquis unquam aliquo modo huic contraire uoluerit cum Iuda proditore Domini eterne maledictionis sortiatur uindictam stipulatione subnixa Actum Flauiniaco anno xv regnante rege Rotberto Arenberto monacho rogatu ipsius comitis notante v nonas Aprilis S Aymo comitis qui fieri rogauit et firmari Helinannus Vualo Vualterius Vbertus Hugo Bericho Erueus Item Hugo Aldo Emulfus Gausfredus Gotescalchus Milo Guido Item Guido Gotesmannus