Charter Document - 05930036
| Charter Number: | 05930036 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Flavigny, 717-1113 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1000 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sanctitum esse canonum institutione constat ut nemo clericus neque laicus terram ullius sancti teneat nisi testamentales litteras meruerit accipere ab episcopo uel abbate seu a ceteris semis eiusdem case Dei qui eidem loco deuote famulantur Huius legem preceptionis custodiens quidam ingenuus miles nomine Milo uxorque eius Emma adierunt presentiam domni Heldrici abbatis fratrumque Flauiniacensium apud eundem coenobium pecierunt sibi fieri litteras ex quadam potestate Sancti Petri ac Sacri martiris Preiecti que nominatur Alinum et est sita in comitatu Brienensi Quorum annuere petitionibus dignum ducentes concesserunt eis potestatem cum litteratura et filio eorum nomine Ayrardo unique heredi qui primus post eorum obitum uestitus uisus fuerit predictam uillam cum suis appendiciis ac utriusque sexus mancipiis eo tenore ut omni anno dum ea tenuerint in preclara solempnitate Sancti Petri que est iii kalendas Iunii soluant in censu monachis denarios xii Si uero negligentes extiterint sua Iege emendant et idcirco non amittant Isdem uero Milo ob id sicut rectus ecclesie mos est de suo iure in monachorum taxati coenobii eius coniuge ac filio conlaudante transfundit quandam uillam nomine Asmantiam Exempto uero a seculo tertio herede redeat cum omni inmelioratione predicta potestas ad casam Dei sine contradictione cuiusquam hominis stipulatione utriusque partis adnixa Actum Flauiniaco anno xiii regnis regis Rotberti
