Charter Document - 05930035
| Charter Number: | 05930035 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Flavigny, 717-1113 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1000 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Libet committere scripture si quid dono proprie uoluntatis aut pretio coemptionis excipit mater ecclesia a cultoribus diuine religionis Quapropter nos ingenui homines Norbertus scilicet Fulco Alinardus Vualterius Tetbaldus Oddilo Lambertus Signaldus omnibus hominibus presentibus et futuris manifestum esse uolumus accepisse nos a monachis Sancti Petri et Sancti Preiecti Flauiniaci monasterii xvii solidos et uendidisse illis perpetualiter res proprietatis nostre que admixe sunt illorum rebus Sanctique Mammetis et Sancti Sequani in comitatu Dusmensi positas ut illorum fuit uoluntas id est quartam partem silue que ad nos pertinere cernitur in silua que dicitur [] in iam dicto comitatu radicata cum uniuersa terra que paterna et materna hereditate ad nos peruenit ibidem posita que silua cum terra cingitur ita ex duabus partibus est uilla cui nomen Iuiniacus et Bulculas et aqueductus et aliis duabus partibus est uilla ingenua nomine Puteolis et quercus Gyrberti iter habens per Fornellos ac Calmamscolam graditurque ad Carmiscalmam Infra ergo terminationes istas superius nos nominati homines ingenui nostram quartam partem prefati monachis coenobii in integro uendidimus ita ut quid eis libuerit agere ex tunc et in euum agant de ea ex uirgultis scilicet magnisque aut mediocris inferioribusue arboribus exitibus et regressibus cultis et incultis teneantque perpetim ac possideant tam concaua uallium quam ardua montium seu precipitia eorum absque alicuius contradictione et quia iam dudum erat eorum pars quarta deinceps iure perpetuo sit eis medietas et quod nobis fuit consuetudinarium sit illis in ius perpetuum Actum Flauiniaco publice regnante Rotberto rege xiii anno scribente Bertuino monacho in mense Madio
