Charter Document - 05930033
Charter Number: | 05930033 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Flavigny, 717-1113 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1002 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christiane religionis iura sectantibus tam presentibus quam futuris notum esse uolumus qualiter quidam clericus nomine Oddo Flauiniacensi coenobio almi clauigeri Petri Sanctique martiris Preiecti honore dicatum ob remedium anime sue ac parentum suorum delegauit in presentia domni Heldrici abbatis quemdam mansum Gisciaco uilla coniacentem quem quondam pater eius Gislebertus ad ipsum destinauerat locum sed per deprecationem uenerande memorie Vualterii presulis fratre suo Helinanno consentiente ipsi uidelicet Odoni filio suo concesserat eo tenore ut post obitum eius iamdicto traderet monasterio Videtur autem in ipso manso contineri quedam mansio cum uinea et seruiente uno nomine Erberto cum filiis suis que omnia iam dictus clericus patris sui secutus conuenientiam sepedicto delegauit monasterio tali scilicet ratione ut quandiu uiuens possederat ad festiuitatem Sancti Petri ii persoluat denarios Post obitum uero eiusdem clerici predictus Erbertus filiique eius iamdictum teneant mansum pro quo rectoribus monasterii prefati ad forum Lintiniacum vi in censu persoluant denarios necnon et ii pro capitulicio singuli per singulos annos Quod si aliquis de parentibus meis aut alia quelibet emissa persona hanc cartam calumniare uoluerit non ualeat euindicare quod repetit sed cui litem intulerit insuper una cum socio fisco vi libras auri coactus persoluat etiam cum Iuda traditore maledictione damnatus si postea aliquomodo aduersari temptauerit Actum Flauiniaco publice et signo Sancte Crucis ab ipso Odone corroboratum Aymone monacho scribente atque datante in mense Ianuario viii die regnante rege Rotberto anno vi