Charter Document - 05930030

Charter Document - 05930030


Charter Number: 05930030
Cartulary Title: The Cartulary of Flavigny, 717-1113
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1004
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Iure firmitatis atque securitatis antiquam patrum persequentes authoritatem omnibus tam presentibus quam futuris notum esse uolumus quia adiit miles quidam nomine Gyrardus domni Heldrici abbatis presentiam omniumque fratrum Flauiniacensis coenobii postulans eorum clementiam quatinus duobus filiis suis concederent potestatem quandam Sancti Petri ad ipsum locum pertinentem Fontanas uidelicet nuncupatam Atthoariensis comitatu coniacentem quam et ipse eatenus tenere uidebatur per cartis donationem Ergo prenominatus abbas cunctique prescripti monasterii fratres iamdicti uiri clarissimi Gerardi suscipientes petitionem consentiente domno Vualterio serenissimo Edue ciuitatis pontifice concesserunt duobus filiis illius Gyrardo atque Ymberto necnon uni heredi illorum qui primus post ipsos uestitus fuerit prescriptam potestatem Fontanas uidelicet cum ecclesia in eadem potestate sita aliisque duabus ecclesiis una scilicet ex uilla Domni Petri aliaque ex uilla Acelsis nuncupata cum omnibus apendiciis ad ipsam potestatem pertinentibus uel quicquid habere uidetur de ipsa potestate in uilla Fiscinis Diuionense comitatu consistente Totum predictus concesserunt heredibus eo tenore et ratione ut quandiu uixerint teneant atque possideant soluentes per singulos annos festiuitate Sancti Petri iii kalendas Iulii in censu solidos x quem si neglexerint in duplum conponant et nequaquam perdant Post obitum uero illorum trium heredum redeat prescripta potestas ad prenominatum monasterium cum tribus ecclesiis et uilla nuncupata Fiscintias omnique integritate et melioratione necnon et cum duobus mansis in uilla coniacentibus quos ipse Gerardus uolens eam augere de sua hereditate ipsi apposuit potestati Vt autem hec presteria per succedentia annorum curricula securior haberetur litterarum annotatione iamdictus abbas propriisque fratres nominibus dignum duxere corroborari Heldricus abbas Amadeus Letaldus Letbaldus Leterius Gauzbertus Aymo Rodulfus Bertuinus Gausfredus Actum Flauiniaco viii anno regnante rege Rotberto