Charter Document - 05930028
| Charter Number: | 05930028 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Flavigny, 717-1113 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Restoration |
| Date: | 0992 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sancita confirmatione priscorum patrum et pietatis constitutione noscitur esse inuentum quatinus sacre matris ecclesie antistites quos ad gubernandam plebem proprio Cristi sanguine redemptam atque ad disponendas leges ecclesiasticas elegit sibi diuina prouidentia non solum ex decimis uerum etiam ex aliis facultatibus credite sibi ecclesie inuigilent amplificare sanctorum ecclesias que aut destructione paganorum aut infestatione falsorum Cristianorum desolate et inedia absumpte debitum seruitium non ualent normaliter Deo reddere Vnde sicut diximus perutile est pastoribus super comissum gregem impendere curam quo ministri ecclesiarum utriusque ordinis illorum sustentati adiutorio uiuere queant et non solum ipsos pontifices sed etiam omnes ecclesie filios in assidua orationum cura associent Quapropter ego Vualterius sancte Eduensis ecclesie Domino tribuente presul omnibus presentibus atque futuris cognitum fore uolo quia anno dominice incarnationis DCCCCXCII indictione v Heldricus primi celestis aule ianitoris et apostoli Petri atque martiris egregii Preiecti abbas coenobii Flauiniacensis cum fratribus illic sub norma Sancti Beati Benedicti quod olim incumbente maligni spiritus fraude cessauerat nunc suppeditante Domini dominorum gratia nobis pro posse laborantibus uiua regularis deuotionis professione degentibus nostram humiliter deprecatus est caritatem ut abbatie nostre sedi decenter adnixe atque in honore prolibatorum sanctorum fundate decimas ex capellis quarum beneficium est ex ipsa abbatia ad uictum et usus tam abbatis quam monachorum ibi Deo famulantium episcopalis auctoritate firmitatis concederemus ut omni tempore presentis uite tam ipsi qui nunc supersunt quam omnes successores eorum secundum Dei et sanctorum eius honorificentiam et illorum uoluntatem sacerdotem inibi instituant qui eorum obtemperando iussionibus omnimodo pareat Igitur hec sunt altaria cum oblationibus cunctaque ad se pertinentibus Flauiniaco altare Sancti Genesii Altaroca altare Sancti Albini Ialiaco altare Sancte Regine Vidiliaco altare Sancti Martini Cancello altare Sancti Antimi Puteolis altare Sancti Victoris Colonias altare Sancti Iuliani Insulis altare Sancti Medardi Mansionile altare Sancti Saluatoris Fontanas altare Sancti Germani Poliniaco altare Sancti Symphoriani Masingiaco altare Sancti Petri Marsiliaco altare Sancti Georgii Siciaco altare Sancti Benigni Fano altare Sancti Germani Blatciaco altare similiter Sancti Germani Vabra altare Sancti Balderici Darciaco altare Sancti Benigni Viitelo altare item Sancti Germani Nos ergo pretexatorum scilicet et ceterorum fratrum uoluntario consentientes animo maxime quod nobis celestis remunerationis primum in uenturo euo mansurum sine dubietate speramus consensu nostre ecclesie archidiaconi Gerardi aliorumque fidelium per huius firmitatis scriptum prefatas decimas ad supplementum uictus ut premisimus largiti sumus salua tamen circa illos dum aduixerint nostre donationis aucthoritate Ex his altaribus que nostro dono quidam nostrorum fidelium possident ceterum post discessum illorum concessimus ut prefati sumus quatinus omni tempore loco predicti sancti principis et apostoli Petri gloriosique martiris Preiecti concesse uinculo perpetue soliditatis permaneant et presbiteri qui ab ipsis ibi statuti fuerint eorum iugiter utilitati consulant omnique anno ad duas synodos nostre matris ecclesie presentiam adeant et seruitium semel in anno nobis nostrisque successoribus reddant et si rite impleuerint hec nullam molestiam a nobis uel successoribus nostris patiantur Insuper etiam nostri memoriale facere studeant perpetuo cantantes psalmum ad letaniam omni tempore certis diebus quibus cantari licitum est Domine exaudi orationem et non intres in iudicium cum seruo tuo tam pro remissione peccatorum anime nostre quam antecessorum uel successorum nostrorum Immo etiam et in aliis eorum bonis operibus nostri portionem omnimodis et semper utpote qui ordinis huius ut ualui reparator extiti habere studeant Itaque toto mentis desiderio postulamus quatinus quod nos pro redemptione anime nostre successorumque nostrorum simul et antecessorum deuota mente statuimus nullo modo uioletur sed ita a nostris corroboretur omnibus successoribus ac si sua uoluerint stabiliri statuta que amicis aut simili ratione facere uoluerint pro animarum absolutione Acta Augustiduno feliciter in Domino Anscherius archidiaconus Hugo abbas et comes Vualterius abbas Vnericus abbas Gyrardus archidiaconus Erpertus abbas Vncbaldus abbas Hugo abbas Ermuinus abbas Richardus archidiaconus Ansisus precantor Rodulfus Vualterius leuita Gislebertus leuita Domninus presbiter Andreas Raginaldus Item Rodulfus Rotbertus Bererius Vuarnerius Raginaldus Odolgerius Rotbertus Gyraucus Ainaldus Landricus comes Neuernis Erlegius Ansedeus Arlebaldus Sinemurensis Aymus comes Alsinsis Tetbaldus Enricus Adraldus Vualterius Ego frater Flauardus indignus sacerdos scripsi ad uicem Rodulfi notarii in mense Martio anno ii regnante rege Rotberto Hec auctoritas firmitatis post obitum sancte recordationis Vualterii presulis relecta a domno Helmuino episcopo successore eius gratifice est confirmata atque conlaudata anno prefati regis xlvi Helmuinus episcopus Aganus Gausfredus archidiaconus Hugo Vuido Azilinus prepositus Bemardus Vualterius Eusebius Vnericus Gyrbertus Seuuinus Atto Rotbertus
