Charter Document - 05930024
| Charter Number: | 05930024 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Flavigny, 717-1113 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0878 |
| Date type: | Internal, Calendar, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Domine sacrosancte ecclesie dicatam in honore Sancte Petri et Sancti Preiecti necnon et Sancte Regine apud Flauiniacum monasterium constructam ubi uenerabilis uir domnus Adalgarius episcopus preesse uidetur necnon et Aquinus prepositure regimine fungi ego in Dei nomine Ardradus Grislaudi quondam atque Plectrudis filius cogitans casu humane fragilitatis uel pro eterna retributione ut michi Dominus ueniam prestare dignetur idcirco dono ad ipsam casam Dei Sancte Marie scilicet semper uirginis et Sancti Michelis et Sancti Petri Sanctique Preiecti ceterorumque sanctorum quorum reliquie ibi continentur res meas que sunt site apud Auenlense et in fine Ottisiacense uel uillam nuncumpantem Sasiriacum una cum duobus mansis et omnibus appendiciis eorum et alias uillas Dissingiacum et Misciriacum preter unum mansum quem Vuarnerius tenebat quem Gonfredo dedi alium mansum in Sasiriaco quem Ademaro dedi in Dissingiacum alium mansum quem Vuichardo dedi alias res preter ista tria mansa quantumcumque in iam dictis uillis superius nominatis uisus sum habere uel possidere quicquid ex paterna uel materna seu parentum meorum successione tam de proprio quam de comparato uel de quolibet ingenio michi aduenit aut eueniri poterit uel per nomen meum uel bonorum hominum inuestigare potueritis cum mansis campis pratis uineis siluis pomis aquis aquarumque decursibus farinariis cultis et incultis quicquid dici uel nominari potest una cum mancipiis his nominibus Grisonem et uxorem suam Godanem et Gyrberganem Alegrinum et uxorem eius Magensianem cum infantibus iii Mauronem et Tuonem et Aquilinum Aslannum Giselmum Adrieldem et infantes v Ragenberganem item Adrieldem cum infantibus suis quinque Adalgianem cum filio suo Gislardo Similiter dono alias res ad ipsam casam Dei rectoresque ipsius monasterii in pago Alsinse in uillis nuncupantibus Vilare et Brino que sunt site in finibus Agerniacense uel Luuiniacense mansos scilicet cum pratis campis uineis siluis cultis et incultis quicquid dici uel denominari potest preter unum masellum in Luuiniaco et unam uineolam in Corticellas et campum unum ubi uocant Altarocca Istas res suprascriptas quantumcumque uisus fui habere aut possidere omnia et ex omnibus in integrum ipsius ecclesie monachis ipsius monasterii tam pro me quam pro propinquis meis Cellone Cetsennane marchione Fulchidrude Gislaldo Plectrude Gislerio suauo Armoni monacho trado atque transfundo habendi ordinandi sub ea tamen ratione ut de ipsis rebus ulla potestas neque per precariam neque per ullum prefatum beneficium non habeat licentiam nec minuere nec concamiare sed sub integritate predicte res ad ipsa luminaria et ad usus fratrum inibi commorantium permaneant ipsique monachi ibidem residentes ecclesiam edificere ut de ipsis rebus Domino deseruiant Ideo ista statuimus ut quicumque hec que superius diximus suadente diabolo temptauerit uel presumpserit a Patre et Filio iudicio Spiritus Sancti sit excommunicatus et cum Iuda proditore Domini et Datan et Abiron etemaliter dampnatus Vnde nichil aliud accipio ab eisdem monachis nisi annis singulis ex annona modios et ex uino similiter modios porcos x Siquis uero si ego ipse aut ullus ex heredibus meis aut ulla emissa persona contra hanc donationem uenire aut aliquam calumpniam generare presumpserit non hoc ualeat euindicare quod repetit sed inferat monachis eorumque successoribus seu ad ipsa luminaria ipsius ecclesie Sancti Petri auro libras c et in fisco auro libras x coactus exsoluat Et hec donatio et uoluptas seu elemosina mea uel parentum meorum pro quibus trado omni tempore firma et stabilis atque inconuulsa permaneat stipulatione subnixa Actum Flauiniaco monasterio siue castro publico S Ardradi qui hanc donationem fieri iussit et firmare rogauit S Albuini S Vuilengi S Sutgerii S Ebrierii S Eirici S item Ebrierii S Aaronis S Atillonis S Airmani S Angleni S Ansedei S Blitgerii Ego in Dei nomine Eloradus clericus scripsi et subscripsi Datum in mense Februario iiii nonas ipsius mensis die purificationis Sancte Marie regnante Domino nostro Iesu Christo in perpetuum regni autem uel imperil augusti Karoli simplicis anno iii
