Charter Document - 05930023
Charter Number: | 05930023 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Flavigny, 717-1113 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0877 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Iohannes episcopus seruus seruorum Dei religiosis monachis uenerabilis monasterii Sancti Petri quod apellatur Flauiniacum in perpetuum Omnium ecclesiarum Dei curam circumferentes opportet ut ea que bene ad diuinum cultum a fidelibus disponuntur apostolice authoritatis robore confirmemus ut sicut unum corpus sumus in Christo et alter alterius membra ita omnes in causa pietatis non simus a mutue caritatis labore immo mercede diuersi Quia igitur constat clementissimum principem spiritualem uidelicet filium nostrum Karolum semper augustum suggerente fratre et coepiscopo nostro Adalgario sancte Agustudunensis ecclesie antistite monasterium Sancti Petri quod apellatur Flauiniacum quodque antea iuris regii fuerat eidem Augustudunensi ecclesie per precepti paginam in ius et proprietatem perpetuam larga munificentia contulisse Presenti decreto decemimus et apostolice sedis auctoritate iubemus ut res quas uel idem Christianissimus imperator munifica pietate sua in usus et sustentationem predicti monasterii fratrum contulit seu uiri quique Deum timentes pro remedio delictorum suorum eisdem diuerso tempore fratribus obtulerunt necnon et uillam Pruiniacum quam iam memoratus Adalgarius antistes qui eidem sancto monasterio preesse dinoscitur ex portione sua eisdem fratribus pro concamio alterius uille ipsorum fratrum que apellatur Vallis Bauonis mire rationis affectu concessit et ceteras uillas nominatim expressas id est Nouamuillam Bomardum Vidiliacum Vabram Lubriacum Germennacum Cachiuiacum Mansionile Cancellum Valriacum Glennonem Darciacum Puteolos Menresum et Pargos Et siquid uel ipse de cetera illis largiri uoluerit uel si alii religiosi quilibet homines largituri sunt amodo et deinceps ac perpetuo in fratrum proprie ac specialiter usus et stipendia ita sint segregate ac deputate ut nec ipse frater et coepiscopus noster Adalgarius qui eiusdem nunc detinet gubernacula monasterii agente nos ipso deprecante nec successores eius episcopi ullam omnino licentiam habeant uel ius ex his omnibus aliquid minuendi aut manibus uel potestati secularium tribuendi aut aliquatenus ab usu fratrum alienandi siue ad usus portionis sue reuocandi uel repetendi sed iuste et moderate tanquam Deo contemplante regendi quin potius et secundum normam religiosi propositi et salutiferam Beati Benedicti regulam gubernandi Res uero que superfuerint et in abbatum iure consistere debent decenter et libere habeant et distribuant ipsi Decernimus autem et presenti promulgatione precipimus ut quicquid sepedictus reuerendus antistes ex rebus monasterioli Corbiniacensis ad memoratum coenobium Flauiniacense pertinentis una cum consensu fratrum Flauinacensium salubriter et secundum Deum statuerit apostolica maneat autoritate subnixum et inconuulsum Siquis uero magnorum aut etiam paruulorum cuiuscumque sit dignitatis seu professionis uel ordinis amodo et deinceps contra hoc apostolatus nostri priuilegium a nobis eximiorum apostolorum authoritate prolatum in totum uel ex parte perpetrare ausu temerario forte presumpserit et hec que semel utiliter definita sunt rescindere uel repetere nisus extiterit uel res presignatas audaciter a iure ac dicione fratrum crebro memorati Flauiniaci monasterii subtrahere temptauerit hoc agendi primo uiribus omnibus careat dein inefficax utpote insolens et temerarius habebitur et ut sacrilegus comprobatus merito iudicabitur quin potius nouerit se Dei omnipotentis iudicio anathematis nexibus per sedis apostolice ministerium penitus obligandum nisi adhibito consilio fratrum condignum poenitentie peragat fructum qui auiditate nimirum improba uita merito corporis caruerit et mentis Scriptum per manum Gregorii notarii regionarii et scriniarii sancte Romane ecclesie in mense Maio indictione decima iiii kalendas Iunias per manum Anastasii bibliothecarii sancte sedis apostolice imperante domno piissimo perpetuo augusto Karolo a Deo coronato magno imperatore anno ii et post consulatum eius anno secundo indictione decima orata pro o + Bene ualete