Charter Document - 05930022
Charter Number: | 05930022 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Flavigny, 717-1113 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1113 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum esse uolumus posteris nostris quia anno Domini MCXIII conuenerunt apud Sinemurum ante presentiam domni Stephani Eduensis episcopi monachi Flauiniacenses et Hugo de Merlenniaco filius Tetbaldi Rufi aduocati in audientiam pro quadam querela quam aduersus Flauiniacensem ecclesiam ipse Hugo inclamabat de quodam scilicet feodo quod patrem suum Tetbaldum dicebat habuisse et hereditario tenore tenuisse ab abbate Odone in quo feodo viii sextaria tritici et imina erant et iii modi auene et ii sextaria fabarum et imina et quatuor solidi denariorum At contra monachi feodum quidem esse datum non negabant ab abbate Odone sed ea conditione ut post obitum ipsius Tetbaldi rediret ex integro ad mensam fratrum absque ullius heredis sui calumpnia Vtrisque igitur causam suam defendentibus placuit prefato episcopo et his qui in tuitione cause utriusque partis conuenerant huic querele et altercationi hunc tandem imponere finem Hugo ipse huius modi feodum ecclesie Flauiniacensi perpetua dimitteret dimissione ex integro et Iosbertus prior et fratres eiusdem ecclesie animas Tetbaldi Rufi et uxoris sue et Richardi filii eorum absoluerent ab hac culpa et pro beneficio illi Hugoni mille solidos Diuionensis monete et fratri suo Burchardo x solidos Vuarpiuit itaque ipse Hugo in manu domni Stephani episcopi querelam istam viii uidelicet sextarios tritici et iminam et ii sextarios fabarum et iminam et iii modios auene et iiii solidos denariorum Et monachi abbas Gerardus et Iosbertus prior ecclesie et Petrus et Hugo ad laudem capituli sui animas Tetbaldi Rufi et uxoris sue et filii eorum Richardi ab huiusmodi culpa absoluerunt et illi Hugoni firmauerunt per designatos terminos mille solidos Diuionenses et palefridum Burchardo uero fratri suo x solidos Testes autem et adiutores hujus concordie fuerunt episcopus ille domnus Stephanus Ansericus Augustodunensis prepositus et Humbaldus archidiaconus Gotfredus canonicus Pontius comes Aderanus de Roca Rotmundus de Froletto Gottefridus de Grinione Arnulfus de Musiniaco Humbertus de Brienna Porro ex parte altera fuerunt Sauericus comes Hugo de Monteregali Hugo de Tilio Archenbaldus de Sancto Germano Gislebertus de Grisiniaco et Tetbaldus filius eius Paganus et Girardus fratres Postea apud Sinemurum laudauit hoc totum ille Burchardus coram Hugone fratre suo in presentia ducis Hugonis et a Iosberto priore v solidos iterum recepit uidentibus ex parte sua Hugone fratre suo et Vuinebaldo de Seleniaco et Tetberto preposito et Suinino de Gresiniaco et ex parte nostra Pontio de Argenteolo et Hugone Chasnart et Gottefrido de Grinione et Tetbaldo preposito Iosbertus tunc temporis prior ecclesie sicut et fecit ita et scripsit