Charter Document - 05930020

Charter Document - 05930020


Charter Number: 05930020
Cartulary Title: The Cartulary of Flavigny, 717-1113
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0849 - 0854
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quia sicut ait Isaias propheta Omnis caro fenum et omnis eius gloria uelut flos feni decidit uerbum Domini autem permanet in eternum Commodum fore anime mee ego in Dei nomine Seraphin arbitrans si rerum mearum aliquam portiunculam fidelibus ac electis eius qui illas michi contulit conditoris utique celi et terre conferrem omnibus in Christo baptizatis notum esse cupio donasse me atque imperpetuum contulisse Sancto Petro et Sancto Preiecto Flauiniacensis coenobii ubi uenerabilis uir Sarulfus decanus uice Vuarini comitis cum norma monachorum honorifice militat omnipotenti Deo mansum uidelicet unum cum indominicata casa et uinea in pago Tornotrinse in uilla Cachiuiaco cuius uinee terminationes considerantur duorum laterum e terra communali et frons superior terra Ebbonis subterior uero strada consideratur publica perticarum in Iongum habens cubitus xxxii intrans