Charter Document - 05930019
Charter Number: | 05930019 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Flavigny, 717-1113 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0849 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Karolus gratia Dei rex Cum petitionibus seruorum Dei iustis et rationabilibus diuini cultus amore fauemus superna gratia muniri non dubitamus Notum sit igitur omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris presentibus atque futuris quia Vuarinus inluster comes necnon et rector monasterii Flauiniaci quod est situm in pago Alsinse constructum in honore Domini et Saluatoris nostri Iesu Christi et Sancti Petri principis apostolorum uel Sancti Preiecti detulit obtutibus nostris auctoritatem immunitatis domni et genitoris nostri Hludouici serenissimi augusti in qua continebatur insertum qualiter de more parentum suorum idem monasterium ob amorem Dei omnipotentis et tranquillitatem fratrum inibi consistentium sub plenissima tuitione et immunitatis defensione suscepisset Pro firmitatis tamen gratia postulauit predictus Vuarinus comes et monachi eiusdem monasterii ut paterno more eundem monasterium cum congregatione ibidem Deo famulante ac cum omnibus rebus ad predictum monasterium iuste pertinentibus sub nostra susciperemus defensione et immunitatis tuitione Cuius petitionem propter diuinum amorem et predictorum monachorum quietem libenter suscepimus et sub plenissima defensione ipsam congregationem cum omnibus rebus eidem monasterio iuste et rationabiliter aspicientibus retinemus ita uidelicet ut sub nostra defensione liceat eos quiete uiuere et sicut in precepto domni et genitoris nostri continetur nullus episcopus territorii illius aut successores eius uel aliquis ex ministris illorum ibidem aliquod presumat exercere dominium neque de rebus eiusdem monasterii aliquid auferre aut in usus eorum mittere aut quippiam minuere aut abstrahere presumat et nullus iudex publicus nec quilibet exactor iudiciarie potestatis uel ullus ex fidelibus nostris in ecclesias aut loca uel agros seu reliquas possessiones memorati monasterii quas moderno tempore in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem regni nostri iuste et rationabiliter possidet uel que deinceps in iure ipsius sancti loci uoluerit diuina pietas augeri ad causas audiendas uel freda aut tributa exigenda aut mansiones uel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines eiusdem monasterii tam ingenuos quam et seruos super terram ipsius commanentes distringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat uel ea que supra memorata sunt penitus exigere presumat sed liceat abbati memorato suisque successoribus res predicti monasterii sub immunitatis nostre defensione quieto ordine possidere Et quicquid exinde ius fisci exigere poterat in integrum eidem concessimus monasterio scilicet ut perpetuo tempore ad peragendum monachis in eodem monasterio Deo famulantibus augmentum et supplementum fiat Simul etiam detulerunt serenitati nostre authoritatem domni et genitoris nostri in qua erat insertum qualiter idem piissimus augustus concessisset eidem monasterio omne teloneum de negotiatoribus eorum uel de hominibus eorum qui per ipsam casam Dei sperare uidentur uel de hoc quod homines ad eorum dorsa deferunt et ut in uillis eorum seu super terris uel cinctus eorum infra uel foris aduenerint et negotiatum fuerit omne teloneum per eandem authoritatem eidem concessisset monasterio quod pariter petierunt nos denuo nostra authoritate confirmari Quorum petitionibus libenter adquieuimus et per hanc nostram aucthoritatem precipimus atque iubemus ut nemo teloneum nec in ciuitatibus nec in mercatis aut uicis seu uillis uel pontibus aut portis ipsi monachi uel negotiatores eorum aut homines eorum qui per ipsam casam Dei sperare uidentur nec portaticum nec rotaticum nec barganiaticum nec pulueraticum nec mutaticum nec ripaticum nec salutaticum nec laudaticum nec trauaticum nec de hoc quod homines ad eorum dorsa portant exigere aut exactare presumat et quicquid in uillis seu super terris uel cinctus eorum uel in mercatum qui super terram ipsius monasterii constitutus est et infra aut foris aduenerit et negotiatum fuerit eidem monasterio concessimus et ita ab omnibus conseruetur quemadmodum a domno et genitore nostro et a nobis concessum est Et ut hoc authoritatis preceptum ab omnibus fidelibus nostris uerius certiusque credatur eam propria manu subter firmauimus et anuli nostri impressione signari iussimus Preceptum de Flauiniaco monasterio ut sub tuitione regis quiete illius loci habitato res permaneant Amen Data die vii kalendis Iulii anno Christo propitio x regnante domno nostro Karolo indictione xii Actum Oseniuilla in Dei nomine feliciter Amen