Charter Document - 05930018

Charter Document - 05930018


Charter Number: 05930018
Cartulary Title: The Cartulary of Flavigny, 717-1113
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0977
Date type: Internal, Calendar, regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine summe et indiuidue trinitatis ac uiuifice deitatis Ego Vualterius sacrosancte Eduensis ecclesie episcopus notum esse uolumus omnibus ecclesie nostre filiis et fidelibus quia dum apud Flauiniacum cenobium residerem et pro uirium nostrarum qualitate negotia ecclesiastia quatinus Christo adiuuante una cum consilio nostrorum fidelium utrorumque uidelicet ordinum ad meliora proueherentur ordinabiliter perquireremus Adierunt nostram presentiam quidam nostri fideles Arlebaldus miles Erueus et Raginaldus nostram deprecantes serenitatem ut altare Sancti Genesii cum decimis ad illud pertinentibus quod est situm in comitatu Alsensi in oppido Flauiniacensis monasterii constructum omnibus monachis Sancti Petri uidelicet Miloni prelato et cuncte congregationi predicti monasterii per testamentum nostre largitionis misericorditer conferre et condonare dignaremur Nos uero eorum utillimam efflagitationem deuota mente suscipientes et obsecrationi consentientes dedimus predicto Miloni prefati monasterii preposito omnibusque monachis Sancti Petri Flauiniacensis cenobii pro amore Dei ac Beati Petri principis apostolorum cui data est ligandi atque soluendi potestas ut ipse michi salutem anime et corporis concedat et ueniam peccati et concedimus ut prefate ecclesie altare cum atrio suo et decimis suis nostra authoritate subiectum sit predicto cenobio Sancti Petri Flauiniacensis omnibusque eiusdem loci monachis Statuimus ergo ut ipsum altare cum atrio et decimis suis sinetenus et perpetualiter monachi iam dicti loci cum summa stabilitate teneant et nostrum memoriale omniumque sancte Eduensis ecclesie successorum antistitum memoriam opportuna cum oratione agere studeant saluo Sancti Nazarii obsequio Denique in Deo et per Deum obstestamur et anathematis uinculo alligamus huius paginule instituta corrumpentem aut uiolare cupientem Vt hoc donum nostre largitionis firmius et securius perseueret et hanc institutionem nostris manibus et omnium clericorum ac laicorum stabilitam sancta synodus recognoscat Valterius episcopus Rotdulfus abbas Ascherius abbas Valterius leuita Elinardus leuita Adhuinus abbas Baldricus sacerdos Vuanincho archipresbiter Brt Tre Senerius archipresbiter Beraldus archipresbiter Arduinus archipresbiter Richardus sacerdos Iosmarus Ego Rodulfus leuita scripsi et subscripsi dataui die lunis in mense Ianuario anno xxiii Lotarii regis