Charter Document - 05930015
Charter Number: | 05930015 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Flavigny, 717-1113 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1037 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Euangelice preceptionis salubriter uerbis monemur ut si perhenni uita frui cupimus mandata diuina seruare fideli mente curemus Domino dicente Vis ingredi ad uitam serua mandata que quoniam multiplicia multipliciter sanctis indita paginis speciatim humanus animus ne quid cuncta recolere Idcirco celestis dignatio generaliter ea una charitatis precepto dignitatem coartare Propheta adtestante Verbum consummans et adbreuians faciet Dominus super terram Apostolus quoque Plenitudo legis dilectio Hanc tunc rite tenemus si Deum omnimodis diligentes proximi etiam necessitatibus iuxta uires concurrere satagamus siquidem cum idem iubeat Estote misericordes sicut et Pater uester misericors est quicumque eum patrem habere cupiunt in fratribus misericordes esse non negligunt Id fideliter perpendens Raginaldus comes comitis Guillelmi filius simulque misericordie actibus qui per caritatem aguntur peccaminum ueniam consequi posse confidens uoluit suumque uelle ad effectum perduxit ex suis rebus erga Dei seruos apud Flauiniacum cenobium in honore Petri apostolorum principis almique Prediecti martiris dicatum liberalis existere quatinus in celesti regione regis regum et ipse experiri munificam clementiam queat in recompensationem Denique uenerabilis uiri Amadei ipsius monasterii archimandrite cenobitarumque sub eius paternitate degentium precibus efflagitatus dedit pretaxatus comes iamdicto Flauiniacensi cenobio ad supplementum uictus monachorum inibi Deo famulantium apud Salinum uillam aream unam cum calderia que alio nomine bagerna uocatur ut ibi fieret sal perpetuus ipsorum usibus profuturus Vt uero eius donationis cessio apud sequentes eui posteros permanentem ac stabilem obtineat uigorem hanc sue largitionis cartam fieri precepit ac non modo suo uerum suorum fidelium nominibus insigniri iussit In redhibitione autem tanti muneris a monachis loci ipsius per huius secli decursum pro eo eiusque prole uni de tribus pauperibus quibus mandato Domini pedes lauantur cotidiani diarii uictus prebebitur omnisque ebdomadis feria quarta una missa in generali conuentu cantabitur seruata nichilominus illa sponsione quam dudum eius patri promiserant scilicet ut pro illo totis temporibus feria sexta similiter unam conuentus missam caneret De postremo tam pater quam is cum sua coniuge ac liberis in ceteris diuine seruitutis officiis Christo fauente participes fient Addidit etiam postea predictus comes in augmentatione sue elemosine uentas suprascripte bagerne monachis predictis ut sicut ipsam bagernam absque ullius calumnia possessuri sunt ita uentas sine ullius calumnia perpetualiter possideant Actum Diuioni castro publice Raginaldi comitis qui firmauit et firmare rogauit Iudid comitisse uxoris eius Guillelmi filii eius Hugonis filii eius Hugonis episcopi Autissiodorensis et comitis Cabilonensis Teobaldi nepotis eius Raginaldi comitis Neruernensis Hugonis episcopi Lingonensis Beraldi episcopi Suessionis Adrilini abbatis Gailonis Garnerii Borni prepositi ipsius comitis Raiginaldi Odolrici militis Garulfi Rotgerii Hugonis de Ceis Hugonis filii Vuiricci comitis Garnerii uentarit Andale uxoris eius Guidonis Aymonis Ego frater Milo scripsi dataui in mense Maio xv kalendas Iunii anno incarnationis dominice G xxxvii Henrici regis xii