Charter Document - 05930013

Charter Document - 05930013


Charter Number: 05930013
Cartulary Title: The Cartulary of Flavigny, 717-1113
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0775
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Karolus gratia Dei rex Francorum ac patricius Romanorum abbati Manasse Flauiniacensis coenobii salutem Benedictum nomen Domini in seculum quod per te et per monachorum tuorum laudabilem conuersationem plurimum glorificatur in gentibus eo quod laus eius in ore uestro semper uersatur Petitionem itaque de construetione coenobii apud Corbiniacum quam per Theodulfum episcopum Aurelianensem atque abbatem coenobii Floriacensis libenter suscepimus et clementer concedimus et precipimus ut monachi quos ibi mittetis ne aliquando mandatorum Dei uiam obliti sepius in Flauiniacum reuertantur coenobium ibique officia sua compleant et meliorati iussu tuo et monachorum tuorum reuertantur Censum uero quodcumque statueris eis omni tempore soluant Ab alio uero censu tuo amore liberos reddo uti reddidi Flauiniacum Mitto autem uobis capsam argenteam sepulcri Saluatoris et Sancti Iacobi apostoli fratris Domini reliquias continentem orans et supplicans ut mei memores pro me et filiis nostris assidue apud Dominum interueniatis Saluto te et omnem congregationem uestram Ego Rado scripsi dictaui anno viii domini nostri predicti regis Karoli regnante Domino Iesu Christo in eternum