Charter Document - 05930009

Charter Document - 05930009


Charter Number: 05930009
Cartulary Title: The Cartulary of Flavigny, 717-1113
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0768
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Quisquis corpori ecclesie regeneratione secunda se comperit conexum esse precauens ne sollicitudinibus diuiciisque mundanis eius anima suffocetur continuaque amittat gaudia dum cum luce currit huius uite in augmento sue fidei et premia adipiscenda eterne quietis Vnde uicem rependere Deo omnia bona largienti ualeat debet sollicite perpendere sibi namque maxima preparat lucra qui uoluntate munda creatori suo exigua offert munera Huius rei gratia ego in Dei nomine Maurengus dono ad Sancti Petri Sanctique Preiecti cenobium Flauinacense scilicet quo reuerendus abbas Manasses cum sua monachicali cohorte honore totius religionis pollet uniuersas res hereditario iure ad me pertinentes que sunt in pago Diuionensis uel Duismensis seu in uilla nuncupante Sacriba et Pradogalando in ipso utique pago Duismense et in fine Stabolensis quicquid in his possidere uideor in mansis domibus edifficiis acolabus terris humidis ac rugosis Et in pago Alsinsi in uilla que dicitur Magnacus eodem iure confero ad predicti coenobii fratrum suplementum quicquid in ipsa uilla michi parentalis reliquit origo uel cemptitia cuncta proprio sumptu sublatam omnem controuersiam cuiuscumque hominis presentis et futuri Quod siquis presumpserit iudicio legali districtus soluat monachis uncias iii argenti nilque obtineat quod inquirit Actum Flauiniaco coenobio anno xvii Pippini imperatoris iii Idus Iunii