Charter Document - 05930008

Charter Document - 05930008


Charter Number: 05930008
Cartulary Title: The Cartulary of Flavigny, 717-1113
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0768
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Obtima salus humigenarum in hoc consistit hominum ut uoluntaria spe ad suum opificem indesinenter adhelent illique proprio sumptu placere studeant cuius commercio sanguinis sibi agnoscunt cum iocunditate uitam absque defectu manentem Quanto enim in lapsu peccati culpa carnis oblectante depressum se quisque nouit tanto ad hanc capescendam arcius se cohercens in exhibitione boni operis et elemosina expedit insudare Domino in euangelio dicente Date elemosinam et ecce omnia munda sunt uobis Huius rei gratia ego infimus omnium fonte sacro renatorum Guandalgarius ne ridiculum michi fiant priora bona et ut secundis perhenne utar sortior et hereditate michi iure patemo concessa aliquantulam partem ad basilicam Sancti Petri et Sancti Preiecti coenobii Flauiniacensis ubi reuerendus abba cum secum degentibus monachis digne Domino Deo seruit iureque perpetuo trado quicquid in uilla que dicitur Marsiliacus sita in pago Alsinsi habere uideor intus uel foras uel quicquid in finibus ipsius uille a genitrice mea nomine Agliana excipere merui uilares scilicet casas desuper positas campos pratos ac pasturula uineas siluas cum aquis et riuulis tam de proprio quam de comparato in integrum ut quicquid ipsi monachi mutua dispositione predicti cenobii facere uoluerint ex nunc et in euum potestatem liberam ac firmam obtineant absque cauillatione cuiuspiam hominis et licet pena sit legenti tam michi ob ineptas repetitiones fraudulentorum hominum complacuit ob mutiscendas inserere Si ego ipse aut ullus de meis heredibus aut quislibet presentium futurorumue hominum contra hanc cessionem cum murmure clamare cupiuerit nullatenus euindicet ast Iegum iudicio rectoribus ipsius cenobii una cum fisco uncias iii auri et prenotata cessio integro tenore perpetim uigeat manu nostra fideliumque nostrorum tactu confirmata Vandalgarii Vstronii Videgarii Hilperici Agantei Ondolini Auidigoni Actum Flauiniaco cenobio scribente Samadolo leuita ac notario anno xvii Pipini imperatoris