Charter Document - 05930002
Charter Number: | 05930002 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Flavigny, 717-1113 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0719 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sacrosancti loci reuerentia in honore Christi Flauiniaco castro in pago Alinsinse constructum in Dei nomine Vuidradus abba Antiqua legum authoritas et principum decreta sancxerunt ut unusquisque dum manet in corpore de propria quam possidet facultate uoluntatem suam litteris inserat ut perhennis temporibus inuiolata permaneat Quapropter dum non habetur incognitum qualiter ego Vuidradus in Dei nomine abba una cum consensu uel uoluntate Galliarum pontificum in re mea propria apud Flauiniacum castrum in agro Burniacense qui ex successione parentum meorum michi euenit in amore Christi saluatoris eterni et honore Sancti Preiecti uel ceterorum sanctorum meo opere construxi donamus et donatum in perpetuum esse uolumus ad iam nominatum monasterium Sancti Preiecti uel abbati Magoaldo qui ibidem sanctum ordinem Deo auxiliante gubemare faciat et suos monachos ibi instituat ut per eius ordinationem ipse sanctus ordo perpetualiter sit institutus et conseruatus Flauiniacum scilicet castrum ubi ipsum monasterium est constructum cum ipso agro Bornacinse cum omnibus adiacentiis uel omnibus appendiciis eorum ad integrum Similiter donamus curtem que uocatur Cadoniacus que fuit de dono quod domnus Theodoricus rex genitori meo concessit et Gysciacum quam de Angoleno comparaui Et donamus curtem que uocatur Darciacus et alia loca Anciacum et Agoniacum uel Pruiniacum et Luguniacum potestatem Sancti Agolini uillare etiam Similiter in pago Ternodrinse curtem que uocatur Blaciacus et Marcomania In pago Duismense Audrate Montecellis In pago Aualinse Cassaniola Cappas uel Degantiaco et Cassiaco una cum ipso oratorio quod meo opere construxi et Palatiolo seu Gouilis et Prumanis uel Antonem Dono etiam Aglias Balderias In pago Belnisse Sineuineas et Matronecum In pago Athoariorum Flexo et Blandoneco In pago Amaorum Macerias et Fraxino seu Cariniaco et Casellas et in Grausone uel Salinas portionem nostram quicquid ibidem habemus uel legibus nobis redebetur Ista omnia que superius quantumcumque ibidem per quemlibet adtractum tenemus totum et ad integrum cum omne supraposito in nostro uidelicet priori testamento a die presente in honore Sancti Preiecti pro remedio anime mee uel eterna salute dedimus cum domibus edifficiis mancipiis acolabus libertis uineis siluis campis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus omne genus pecorum libros strumenta cartarum ministeria uel uestimenta ecclesie mobilibus et immobilibus omnem rem inexquisitam quicquid dici uel nominari potest in ibidem totum et ad integrum ad suprascriptum Flauiniacum monasterium uel iam dicto abbati eiusque monachis perpetualiter protegente Domino tradidimus ad possidendum Et donamus areas infra Eduam ciuitatem et quantumcumque inibidem nobis legibus redebetur Et dum omnes presules et nobiles persone agnoscunt et conprouincialibus nostris cognitum est quod ego Vuidradus in mea re propria iam denominato monasterio et cenobiolo sancto ibidem propter Deum instituto quicquid exinde facere uolo presenti tempore in omnibus michi libera manet potestas Et dum ego per alia strumenta ad monasteria Sancti Andochii uel Sancte Regine martiris uel per alias ecclesias de rebus meis propriis delegaui propterea per presentem paginam cum consensu supramemoratorum pontificum constituo ut nullus episcopus ullius ciuitatis aut archidiaconus uel quilibet ex clero aut actores ecclesie nullum ibidem exercere dominatum non ad mansionaticos aut repasticos exigendo nec ad ministeria describendo non ad abbatem mittendo Dum uero necesse fuerit chrisma petere tabulas aut altaria consecrare sacros ordines benedicere abba uel monachi ibi consistentes a quocumque de sanctis episcopis sibi elegerint qui hoc facere debeat licentia sit eis expetere et illi hoc benedicere uel consecrare Si uero caritate exigente pontifex quilibet ab abbate loci illius ibi fuerit inuitatus simpliciter que ei a fratribus offeruntur accipiat nulla exenia uel munuscula amplius eis querat neque de omnibus rebus ipsius monasterii ullam habeant potestatem Quod si pontifex uel aliquis quislibet ex ecclesiasticis ministris uel aliqua emissa persona contra ipsum abbatem uel eius congregationem de suprascriptis ordinibus uel benedictionibus seu de rebus propriis monasterii uel per qualecumque stramentum aut quocumque modo ad ipsam casam fuit uel in antea fuerit delegatum ac decommutatum uel concessum uel quicquid ad ipsum monasterium uel homines ipsorum monachorum pertinet aliquid calumniare aut inquietare uel per quodlibet ingenium minuare temptauerit nec hoc ualeat uindicare et insuper illas res quas ad ecclesias uel ad monasteria in eorum parochiis per alia strumenta uel testamenta delegauimus ipsas res perdant et abba uel actores supradicti monasterii Sancti Preiecti ipsas res sine ullius contradictione aut consignatione ad suam faciant reuocare dominationem Cum uero abba ipsius sancti loci acceperit transitum quemcumque de semetipsis monachis ibi habitantes secundum Deum et regulam Sancti Benedicti meliorem inuenerint ipsum abbatem ibi instituant Quod si ibi de se ipsis talem non inuenerint communi consilio illi sanctiores monachi aliunde regularem abbatem qui eos secundum regulam Sancti Benedicti regat eligendum in eorum maneat potestate Quod uero Deus auertat ne ibidem ordo sanctus tepescat et ipse abba emendare hoc proponit aut neglegit uel ipsi monachi hoc noluerint tunc qui ex ipsis recto ordine secundum regulam ibi uoluerint uiuere ubicumque in proximis monasteriis rectius et sanctius secundum regulam Sancti Benedicti inuenerint potestatem habeant expetere et per eorum salubre consilium ipsum sanctum ordinem regulariter emendare Precor igitur gloriosum domnum cui temporibus modernis et futuris succedentibus Deus regnum Burgundie gubemare permiserit et per Dei tremendum iudicium adiurare presumo ut presentem paginam uel facta mea ex iam dicto cenobiolo meo sua fortitudo contra omnem aduersitatem pro mercede sua uel regni sui stabilitate post Deum iubeat defensare atque solidum in omnibus custodire ut nullatenus ab infestatione malorum hominum possit inrumpi sed delectet abbati uel sacerdotibus seu monachis ibi conuersantibus pro uita ipsius et filiorum eius atque exercitu eius et omni populo catholico quieto ordine Dominum supplicare Si quis uero quod futurum esse non credo si ego ipse aut aliquis heredum ac proheredum meorum uel quislibet opposita persona presentem paginam uel facta mea que ego deuoto animo et bona uoluntate pro eterna retributione feci et firmare rogaui per anteriorem uel posteriorem structionem uel pro quolibet modo aut ingenio infrangere conauerit uel temptare presumpserit in primis usque dum ad ueram emendationem proinde corrigatur Deum et sanctos suos habeat contrarios et a liminibus ecclesiarum efficiatur extraneus et siquid de rebus meis habet condonatum amittat et ad partem suprascripti monasterii Sancti Preiecti reuertatur et insuper inferat ei quem pulsauerit una cum socio fisco auri libras xxx argenti pondua quingenta sicut in priori testamento habetur coactus exsoluat et quod repetit non uindicet et nichilominus presens pagina omni tempore firma permaneat stipulatione subnixa quam manu mea subter firmaui et bonorum hominum signis uel alligationibus tradidi roborandam Moderannus episcopus Chebroaldus episcopus Ridelenus episcopus Erimbertus archidiaconus Gauderannus abba Nordebertus Giso abbas Actum Agustiduno ciuitate publice et scriptum per manum Boseleni cancellarii flagitante suprascripto patre Guidrado anno iiii regni domini nostri regis Chilperici die sabbati proximo ante kalendas Iunias his stipulantibus quorum nomina superius descripsimus