Charter Document - 05920108

Charter Document - 05920108


Charter Number: 05920108
Cartulary Title: Annals and Antiquities of Lacock Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1245 - 1246
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Ela Comitissa Warwick coram Justiciariis Domini Regis apud Walton anno tricesimo Regis Henrici filii Regis Johannis recognovit manerium de Heythrop cum pertinentiis esse jus Abbatisse et Conventus de Lacock et pro hac recognitione predicta Abbatissa concessit predicte Comitisse predictum manerium tenendum tota vita sua de predicta Abbatissa et successoribus suis reddendo inde per annum centum solidos sterlingorum Et post mortem ipsius Comitisse predictum manerium redire debebat ad dictas Abbatissas Pro hac concessione et remissione ipsa Comitissa remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicte Abbatisse [] totum jus et clamium quod habuit in viginti libris terre quas predicte Comitissa prius tenuit de Willelmo Longespeye in Cettre imperpetuum

Source (click image below to view full size)