Charter Document - 05910370
| Charter Number: | 05910370 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Burton Chartulary |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Inquisition |
| Date: | 1271 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Inquisitio facta in pleno capitulo de Arderne celebrate apud Chelveredescote xii kalend Martii anno Gratie MCCLXXI Dicit inquisitio quod portio Ecclesie de Aldulvestre proveniens de decimis hominum Abbatis [] de Inferiori Aldulvestre vacat per mortem Thome de Bradefort et vacare incepit a festo Apostolorum Symonis et Jude anno suprascripto et quod Abbas et Conventus Burtonensis sunt veri patroni totius Ecclesie de Aldulvestre quam ab antiquo ad dictam portionem specialiter presentare consueverunt []
