Charter Document - 05910328

Charter Document - 05910328


Charter Number: 05910328
Cartulary Title: The Burton Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession, Notification
Date: 1222
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): British Library - Add MS 89169 (f102r)
British History Online

Charter:

Omnibus Christi fidelibus [] R de gratia Abbas Burtonie [] salutem Noverit [] quod Dominus H Rex Anglie filius Regis Johannis concessit nobis facere unum burgum in ville de Bromlega et unam feriam per tres dies duraturam et omnes libertates et liberas consuetudines ad Burgum pertinentes [] et ideo volumus ut omnes qui propter hanc regiam concessionem nobis factam de nobis burgagia in eadem ville acceperint ea habeant [] libere et quiete reddendo nobis annuatim pro quolibet burgagio duodecim denarios [] Preterea concedimus eis ut habeant liberam communam apud Bromlega in bosco et in plano de herbagio extra haias nostras ita tamen quod non fuit impedimento quin possimus conditionem nostram meliorare pro voluntate nostro in stagnis vivariis assartis parcis haiis et Concedimus etiam ut habeant omnes libertates [] quas habent liberi burgenses de ville Lichfeldie salvo tamen quod si aliquis burgensis porcos suos [] in ville de Bromle habuerit et eos tempore pannagii in bosco nostro habuerit dabit de illo pannagio secundum consuetudinem dicte ville de Bromle si vero de novo emptos porcos aliquos vel aliunde perquisitos habuerit dabit semper de decem porcis unum porcum si minus vel magis x habuerit dabit pro quolibet porco unius anni unum denarium et pro quolibet porco dimidii anni unum obolum Et qui bladum aliunde perquisitum ad villam de Bromle adducere voluerit liceat ei dictum ubicunque voluerit molere antequam villam Bromleie cum eodem ingressus fuerit Item concedimus eis ut a festo Sancte Andree Apostolici [] anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis septimo habeant rationabilem estoverium suum per visum forestarii in bosco nostro de Bromlega extra haias nostras de mortuo bosco jacente ad husbote haibote furbote burgagiorum suorum usque ad vii annos completos [] Hiis testibus Henrico de Audidele tunc Vicecomite Stafford Roberto Albo Seneschallo Burtonie Willelmo Pantulf Willelmo Bagot et aliis

Source (click image below to view full size)