Charter Document - 05910289

Charter Document - 05910289


Charter Number: 05910289
Cartulary Title: The Burton Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum, Court Record, Judgement, Seisin
Date: 1243
Date type: Internal, Calendar, Feast, A.D., Regnal, Abbot-Prior
Resource Link(s): British Library - Add MS 89169 (f91v)
British History Online

Charter:

Memorandum quod die Martis prox ante festum Beati Petri que dicitur Advincula anno Gratie mcxliii anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis xxvii anno Domini Laurentii Abbatis Burtonie xv assisa xii militum per breve Domini Regis tunc in Gasconia existentis capta fuit apud Notingham coram Dominis Roberto de Lexinton [] Justicariis Domini Regis itinerantibus [] inter Laurentium Abbatem Burtonie Willelmum de Esseburne et Ceciliam uxorem suam et Ricardum filium Henrici de Huncedona petentes et Abbatem de Cumbremara et fratrem Willelmum Grangerium de Neutona deforciantes de terris apud Motlawe et Raveneswalle tunc cultis et seminatis unde dicta assisa recognovit quod Rogerus filius Roberti de Huncedona eodem die quo feofavit predictum Laurentium Abbatem [] de ville de Huncedona fuit in plenaria seisina de omni pastura predictarum terrarum videlicet apud Motlawe et Raveneswalle pertinente ad villam de Huncedone et omnes antecessores sui unde dixerunt quod idem Abbas Laurentius disseisitus fuit Quare recuperavit seisinam et Abbas de Cumbremara cum predicto Willelmo fratri suo Grangerio de Neutona remansit in misericordia Domini Regis Dampna vero appreciata fuerunt viz unam marcam quam clerici Justiciariorum percepunt

Source (click image below to view full size)