Charter Document - 05910262
Charter Number: | 05910262 |
---|---|
Cartulary Title: | The Burton Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Hec est concordia fine duelli coram Thoma Noel Vicecomite in Comitatu Stafford inter Godefridum de Sobenhale et Julianam de Sobenhale de dimidia hida terre quam eadem Juliana per preceptum Domini Regis clamabit tenere de Abbate de Burtona Predicta vero Juliana cepit unam acram terre in seisina predicte terre et residuum de dimidia bovata terre remanet Godefrido in vita sua facienti servitium inde ipsi Juliane et pro concessione predicte Juliane prefatus Godefridus dedit eidem Juliane xx s Post decessum vero predicti Godefridi eadem Juliana habebit terram ipsam in feudo et hereditate sibi et heredibus suis Predictus vero Godefridus juravit in Comitatu de Stafford quod non adquieret artem vel ingenium unde ipsa Juliana vel heredes sui hereditatem istam debeant amittere Hujus rei sunt testes Robertus Presbiter de Stapenhulla Radulfo filio Ernaldi David de Kaldewalle Philippo de Buruhg Hui Bagot Willielmus de Samford et plures alii et totus Comitatus