Charter Document - 05910146

Charter Document - 05910146


Charter Number: 05910146
Cartulary Title: The Burton Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Add MS 89169 (f47r)
British History Online

Charter:

Willielmus Abbas [] Noverit universitas vestra quod Dominus Rex concessit nobis facere unum burgum apud Burtonam et ommes libertates et liberas consuetudines ad burgum pertinentes nobis pro salute anime sue dedit et carta sua confirmavit Et ideo volumus ut omnes qui propter hanc regiam concessionem nobis factam de nobis burgagia accipiunt scilicet in vico illo qui jacet a magno ponte de Burton usque ad novum pontem versus Horninglawe ea habeant ipsi et heredes sui libere et quiete Reddendo nobis annuatim pro quolibet burgagio xii denarios pro omni servitio [] Habebit quoque unumquodque burgagium xxiiii percatas in longitudine et quatuor in latitudine Qui vero minus in illo loco habuerit secundum estimationem minus dabit Concedimus etiam ut burgenses predicti loci habeant omnes libertates et liberas consuetudines quas eis concedere possumus sicut liberi burgenses de aliquo vicino burgo Et ut hec nostra concessio [] Hiis testibus Jordano de Tok []

Source (click image below to view full size)