Charter Document - 05910127

Charter Document - 05910127


Charter Number: 05910127
Cartulary Title: The Burton Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Add MS 89169 (f44r)
British History Online

Charter:

Universis [] R Dei gratia Abbas [] Noverit universitas vestra controversiam motam inter nos et inter Radulfum filium Roberti super Ecclesia de Blora tali fine esse terminatam in curia Domini Regis Henrici secundi coram Ranulfo de Glanvilla tunc Justiciario [] Quod Ecclesia de Blora remanet omnino quieta tam a nobis et Ecclesia Burtoniensi quam ab Ecclesia nostra de Ylum et predictus R filius R habet omne jus patronatus in predicta Ecclesia de Blora sicut in liberam Ecclesiam [] Ita tamem quod cum ad presentationem ipsius R vel heredum suorum persona in predicta Ecclesia de Blora per manum Episcopi institutus fuerit predictus R vel heredes sui eandem adducent personam ante Abbatem et Conventum Burtonie et eis fidem faciet de una marca argenti annuatim reddenda Ecclesie et Abbati Burtonie []

Source (click image below to view full size)