Charter Document - 05910110
Charter Number: | 05910110 |
---|---|
Cartulary Title: | The Burton Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1166 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
British Library - Add MS 89169 (f42r) British History Online |
Charter:
Sciant [] quod ego Bernardus Abbas [] concessimus Reginaldo de Sto Albano Monachatum quando inde voluntatem habuerit et ei licuerit et interim unum corredium panem videlicet et potum cum generalibus sicut unus de monachis habuerit pro servitio sui corporis prope sive longe cum a nobis ad hoc vocatus fuerit et pro eo quod reddidit nobis totam donationem quam de Abbate Roberto habuit [] Cum vero contigerit Reginaldum longinus ire pro servitio Ecclesie dabimus ei expensas que ei et armigero suo et equis sufficiant set interim aliud corredium donec redeat non habebit [] Licebit quoque ei si in peregrationem vel in aliud negotium longinus porrexerit corredium suum cui voluerit concedere quamdiu in laico habitu fuerit Licebit etiam ei alibi religionis habitum assumere sine reclamatione nostra si vero nobiscum jugo religionis se subdere voluerit cum tertia parte bonorum suorum ad nos veniet quando ei placuerit Hec conventio facta est anno ab Incarnatione Domini mclxvi Hiis testibus Sewallo filio Fulcheri []