Charter Document - 05910100
Charter Number: | 05910100 |
---|---|
Cartulary Title: | The Burton Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Add MS 89169 (f40v) British History Online |
Charter:
Hec est conventio inter Robertum Abbatum et Reginaldum de Streton [] concessit ei Abbas in feufirmam idest ipsi Reginaldo et heredi ejus terram que fuit Gamel de Stretona quam tenuit et quam reliquid in manu Abbatis idest v bovatas de Warlanda et ix acras de Inlanda solutas et quietas [] et ipse Gamel pro redemptione suo et suorum exivit et recessit ab Abbate et a terra Abbatie solutus et quietus ut iret quocunque vellet et cum istis v bovatis [] concessit ei Abbas idest ipsi Reginaldo alias iiii b de Warlanda et ii b de Inlanda [] Ipse autem Reginaldus fecit homagium Abbati ligium et juravit fidelitatem Ecclesie et debet reddere pro hac terra viii s quoque anno [] Concessit ei inquam terram illam solutam et quietam in qua sedent ii homines Hugo videlicet et Edricus quorum servitium donavit ei et omnes tenuras quas pater ejus Willielmus tenuit in Stratona Preterea concesserunt ei Abbas et monachi molendinum de Straton cum omnibus pertinentiis suis et ii culturas terre una de vi landis et aliam de vii de Inlanda unum bordarium Ailwinum nomine cum iii acris terre et mansura sua in feudo firmam pro xx s quoque anno [] Hujus conventionis [] Willielmus de Gresele