Charter Document - 05910095

Charter Document - 05910095


Charter Number: 05910095
Cartulary Title: The Burton Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Hec est conventio facta inter Gaufridum Abbatem Burtonie et Robertum de Derelavestona [] Concessit ei Abbas idest ipsi Roberto et heredi ejus et accepit hommagium ipsius Concessit inquam ei Derlavestonam in feufirmam pro xxx s quoque anno et per servitia et bonitates quas faciebat pater ejus videlicet debet hospitari honorifice Abbatem cum venerit in partes illas conducere et reducere salvo conductu monachos et clientes eorum quando ibunt sive ad Cestriam sive ad Wich pro aliquo mercato dare de suo competenti Abbati quando requisierit cum Abbas Debet etiam servire Ecclesie fideliter et defendere terram monachorum a malefactoribus secundum posse suum Cum vero mortuus fuerit deferetur ejus corpus sepeliendum apud Burtonam [] Hujus conventionis testes sunt Suegnus Prior Edwinus Prior

Source (click image below to view full size)