Charter Document - 05910094
Charter Number: | 05910094 |
---|---|
Cartulary Title: | The Burton Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Hec est conventio que facta est inter Gaufridum Abbatem Burtonie et Ormum de Derlavestona [] Concessit ei Abbas idest ipso Ormo et filio ejus Roberto nomine nato de filia Nicholai Vicecomitis et accepit hominagia utriusque Concessit inquam eis Derelavestonam pro ix s quoque anno ita firme ut nunquam eam perdant neque pro Willielmo filio Nigelli neque pro francigena neque pro Anglico neque pro presentibus neque pro futuris monachis vel aliis hominibus Ipse autem Ormus vel idem filius ejus debent hospitari Abbatem quando voluerit et debent eum juvare de suo sicut dominum suum cum opus habuerit et debent ei invenire vel se ipsum vel homines suos ad conducendum ipsum Abbatem vel homines ejus si necesse fuerit Cum vero mortui fuerint deferentur eorum corpora sepelienda apud Burtonam et multum honorifice recipientur a monachis Debet autem cum eis afferri et tota pars eorum pecunie quantacunque habuerint et in omnibus rebus et in omnibus locis Similiter et de uxore Ormi fiet quando morietur corpus ejus recipietur cum tota parte sua et cum magno honore sepelietur apud Burtoniam Hujus concessionis []