Charter Document - 05910091
Charter Number: | 05910091 |
---|---|
Cartulary Title: | The Burton Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Add MS 89169 (f39v) British History Online |
Charter:
Ego Gaufridus Abbas [] concedimus huic Roberto filio Uvieti homini nostro ligio manerium de Leia cum omnibus appendiciis suis preter Feldam concedimus inquam ei hanc terram in feufirmam pro iiii libris quoque anno Ipse autem Robertus debet servire nobis sicut dominis suis competenti servitio ita tamen ut sit quietus a quadrigando materiem Ecclesie sicut prius Lega facere solebat Terra vero Dadesleie tenebit Eda de eo quamdiu ipsa vixerit ita honorifice sicut eam tenebat de nobis Primus terminus firme est ad festivitatem Sancti Johannis secundus ad festum Sancti Martini Hujus conventionis [] Edwinus Prior Durandus Monachus Willielmus de Copelanda []